Expositio Evangelii secundum Lucam 5.27.1
Pulchre autem operi huic talia praecepta conveniunt: sextum est enim opus, quo Levis nova quadam figuratur forma (Luc. V, 27) .
PL 15, 1643Cさて、このような戒めはこの業にまことにふさわしい。実に、これは第六の業であり、これによってレビが、ある新しい形に象られる(ルカ5:27)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.27.2
Sexto autem die factus est homo (Gen. I, 26) : sexto igitur Christi opere reformatur jam non vetus, sed nova creatura, et quaedam forma peregrina.
PL 15, 1643C第六の日に人間は造られた(創世記1:26)。それゆえキリストの第六の業によって、もはや古くはなく、新しい被造物、ある異郷の形が造り直される。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.27.3
Et ideo tamquam nova creatura Christo convivium exhibet; eo quod et in ipso Christus delectaretur, et ipse partem delectationis mereretur habere cum Christo.
PL 15, 1643Cそれゆえ新しい被造物として、キリストに宴を供する。キリストが彼のうちに喜び、彼自身もキリストとともに喜びの分け前を得るにふさわしくあるためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.27.4
Ad hunc igitur informandum praecepta dat Dominus; sequebatur enim jam laetus, alacer, et exsultans, dicens: Jam non publicanum gero, jam non porto Levin. Exui Levin, postquam Christum indui.
PL 15, 1643Cそれゆえ、彼を形づくるために、主は戒めを与える。実に彼はすでに、喜び、機敏に、歓喜して従っていた。こう言いながら。「私はもはや徴税人を身に帯びず、もはやレビを担わない。キリストを着てから、私はレビを脱ぎ捨てた」。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.27.5
Odi genus meum, fugio vitam meam priorem; solum te sequor, Domine Jesu, qui sanas vulnera mea. Quis enim me separat a charitate Dei, quae in te est? Tribulatio, an angustia, an fames? Ligatus sum fidei clavis quibusdam, et bonis compedibus charitatis innexus sum.
PL 15, 1643D「私は自らの種族を憎み、以前の生を逃れる。ただ汝にのみ従う、主イエスよ、私の傷を癒やす者よ。誰が私を、汝のうちにある神の愛から引き離すのか。艱難か、苦悩か、飢えか。私はいわば信仰の釘に縛られ、愛のよき足枷につながれている」。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.27.6
Omne mandatum tuum sicut cauterium impressum tenebo. Et si urit cauterium mandati; tamen putrefacta carnis exurit, ne ad vivum serpat contagio: et si mordet medicamentum, tamen vitium ulceris tollit.
PL 15, 1644A「汝の戒めをすべて、焼き印のように刻まれたものとして保とう。戒めの焼き印は焼くとしても、腐った肉を焼き尽くし、感染が生身にまで広がらないようにする。薬は刺すように痛むとしても、傷の悪いところを取り除く」。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.27.7
Aufer igitur, Domine Jesu, potenti machaera tua meorum putredines peccatorum: dum me habes ligatum charitatis vinculis, seca quodcumque vitiosum est. Veni cito incidens occultas et latentes, variasque passiones: aperito vulnus, ne noxius serpat humor.
PL 15, 1644A「それゆえ主イエスよ、汝の力ある剣で、私の罪の腐れを取り去れ。汝が私を愛の絆に縛っている間に、悪しきものはすべて切り開け。速やかに来て、隠れ潜んだ様々な情念を切開せよ。傷を開け、有害な体液が這い広がらぬように」。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.27.8
Emunda omne quod fetidum est peregrino lavacro. Audite me, terreni homines, qui peccatis vestris cogitationes ebrias geritis. Et ego Levis talibus eram passionibus sauciatus. Inveni medicum qui in coelo habitat, et in terris spargit medicamenta.
PL 15, 1644A「異郷の洗いで、臭いものをすべて清めよ。私の言うことを聞け、地上の人間たちよ、汝らは自らの罪によって、酔った思いを抱いている。私レビもまた、そのような情念に傷つけられていた。私は、天に住み、地に薬を撒く医者を見出した」。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.27.9
Hic solus potest sanare vulnera mea, qui sua nescit: hic auferre cordis dolorem, palloremque animae, qui novit occulta.
PL 15, 1644B「私の傷を癒やせるのは、この者だけである。この者は、自らの傷を知らない〔qui sua nescit は「自らの傷を持たない」の意と解した〕。この者こそが、心の痛みと魂の蒼白を取り去る。隠れたことを知る者だからである」。