Expositio Evangelii secundum Lucam 7.123.1
(Vers. 22, 23.) Nolite solliciti esse animae quid manducetis: neque corpori quid vestiamini. Anima plus est quam esca: et corpus plus quam vestimentum.
PL 15, 1730D(第22、23節)「何を食べようかと魂のために、何を着ようかと体のために、思い煩うな。魂は食物よりも大きく、体は衣服よりも大きい」。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.123.2
Nihil enim moralius ad faciendam fidem omnia credentibus a Deo posse conferri, quam quod aerius ille spiritus vitale collegium animae, corporisque contubernio foederatum, sine nostro labore perpetuat, nec salutaris deficit usus alimenti, nisi cum venerit dies suprema moriendi.
PL 15, 1730D実に、すべてが神から与えられうると信じる者たちに信を生じさせるうえで、これ以上に道徳的に適したものはない。すなわち、あの空気のような息が、魂と体の同居によって結ばれた生命の結びつきを、我々の労苦なしに存続させ、死ぬ最後の日が来るまで、益ある糧の用が尽きないということ以上には。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.123.3
Cum igitur anima indumento corporis vestiatur, et vigore animae corpus animetur, absurdum est ut victus nobis copiam defuturam putemus, qui vivendi jugem substantiam consequamur.
PL 15, 1730Dそれゆえ、魂が体という衣をまとい、体が魂の活力によって生かされているのだから、絶えざる存在を得ている我々に、糧の豊かさがこれから欠けると考えるのは不条理である。