ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput CXLII 第7巻 第CXLII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1737A · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.142.1

1

Et rursus quando anima corporis non connivet illecebris, nec carnalium voluptatum delectatione vincitur, sed mens pura mundique hujus exuta famulatu, sensus corporis in suas illicit et attrahit voluptates; ut audiendi legendique usu incrementa virtutis epuletur, atque interioris succi spiritualibus nescitura famem satietur alimentis.

PL 15, 1737A

また逆に、魂が体の誘惑に目をつぶらず、肉的な快楽の悦びに負けないとき、清らかで、この世への隷従を脱した精神は、体の感覚を自らの快楽へと誘い、引き寄せる。聞くこと、読むことの用いによって徳の増し加わりを味わい、内なる樹液の霊的な滋養で、飢えを知らぬまでに満たされるためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.142.2

2

Etenim (Cf. Aug. lib. II cont. Jul. Pelag., c. 5) oratio cibus mentis est, praeclaraque alimonia suavitatis, quae membra non oneret, neque se in naturae pudenda, sed in ornamenta convertat; cum libidinum volutabrum commutatur in Dei templum, diversoriumque vitiorum sacrarium incipit esse virtutum.

PL 15, 1737A

実に(アウグスティヌス『ペラギウス派のユリアヌス駁論』第2巻第5章を参照)、祈りは精神の糧であり、卓越した甘美な滋養であって、肢体を重くせず、自らを本性の恥ずべきものへではなく、飾りへと変える。情欲の泥沼が神の神殿に変えられ、悪徳の宿屋が徳の聖所になり始めるときである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.142.3

3

Quod utique tunc facit cum caro in naturam regressa, vigoris sui agnoscit altricem, atque ausu deposito contumaciae, moderantis animae conjugatur arbitrio: qualis fuit cum inhabitanda paradisi secreta suscepit, antequam veneno pestiferi serpentis infecta, sacrilegam famem sciret, divinorumque memoriam praeceptorum animae sensibus inhaerentem, edacitatis studio praeteriret.

PL 15, 1737B

それは、肉が本性に立ち返り、自らの力の養い手を知り、不遜な大胆さを捨てて、治める魂の裁量に結ばれるときにこそ成し遂げられる。肉がそうであったのは、楽園の秘められた所に住まうことを受けたときであり、疫病をもたらす蛇の毒に染まって瀆聖の飢えを知る前、また、魂の感覚に宿る神の戒めの記憶を、貪欲の熱心のために通り過ぎてしまう前のことである。