ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput CCXXXIV 第7巻 第CCXXXIV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1762A · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.234.1

1

(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit. Ille perit qui fuit; non enim potest perire qui non fuit.

PL 15, 1762A

(第24節)「息子は失われていたが見つかり、死んでいたが生き返った」。失われるのは、存在した者である。存在しなかった者は失われ得ないからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.234.2

2

Itaque gentes non sunt, Christianus est, juxta quod supra dictum est: Quia elegit Deus quae non sunt; ut quae sunt, destrueret (I Cor. I, 28) . Potest tamen et hic in uno accipi species generis humani. Fuit Adam, et in illo fuimus omnes.

PL 15, 1762A

それゆえ諸国民は存在しないが、キリスト教徒は存在する。先に言われたとおりである。「神は、存在するものを無にするために、存在しないものを選んだ」(一コリント1:28)。だが、ここでも一人のうちに人類の種が受け取られ得る。アダムがいて、彼のうちに我々はみないた。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.234.3

3

Periit Adam, et in illo omnes perierunt (Cf. August. lib. I cont. Jul. Pelag., cap. 3) . Homo igitur et in illo homine qui perierat, reformatur: et ille ad similitudinem Dei factus et imaginem divina patientia et magnanimitate reparatur.

PL 15, 1762B

アダムは滅び、彼のうちにすべての人が滅んだ(参照、アウグスティヌス『ペラギウス派のユリアヌス駁論』第1巻第3章)。それゆえ人は、滅びたあの人のうちでも作り直され、神の似姿と像に造られたあの人は、神の忍耐と寛大によって回復される。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.234.4

4

Quid est ergo: Elegit Deus quae non sunt; ut quae sunt, destrueret (I Cor. I, 28) ? Id est, elegit populum gentium qui non erat; ut destrueret populum Judaeorum.

PL 15, 1762B

では、「神は、存在するものを無にするために、存在しないものを選んだ」(一コリント1:28)とは何か。すなわち、存在しなかった諸国民の民を選び、ユダヤ人の民を無にしたということである。