Expositio Evangelii secundum Lucam 2.74.1
(Vers. 7, 8.) Generatio viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Facite ergo fructus dignos poenitentiae. Et ne coeperitis dicere: Pater noster est Abraham. Dico autem vobis, quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.
PL 15, 1578C(第7、8節)「蝮の種族よ、誰が、来るべき怒りから逃れることを汝らに示したのか。それゆえ、悔い改めにふさわしい実を結べ。そして『我々の父はアブラハムである』と言い始めてはならない。私は汝らに言う、神はこれらの石から、アブラハムの子らを起こすことができる。」
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.74.2
Argui quidem videtur malitia Judaeorum, eo quod vario noxiae mentis veneno, serpentinos lapsus, et terrena cubilia, non divinae aliquod mysterium cognitionis operentur: sed tamen cum dicitur: Quis ostendit vobis fugere a ventura ira? ostenditur his Dei miseratione infusa prudentia; ut gerant suorum poenitentiam delictorum, futuri terrorem judicii provida devotione metuentes.
PL 15, 1578Cユダヤ人の悪意は咎められているように見える。彼らは、害をなす精神のさまざまな毒によって、蛇のような這いずりと地上の巣穴を営み、神的な認識の奥義を何ひとつ働かせないからである。しかし、「誰が、来るべき怒りから逃れることを汝らに示したのか」と言われるとき、神の憐れみによって注がれた思慮が彼らに示されている。それは、彼らが自分たちの罪を悔い改め、来るべき裁きの恐れを、先見の明のある献身をもって恐れるためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.74.3
Ad generationem ergo, non ad successionem referenda est comparatio viperarum. Aut fortasse juxta quod scriptum est: Estote prudentes sicut serpentes (Matth. X, 16) , ostenduntur habere prudentiam naturalem, qui profutura videant, et sponte deposcant, sed adhuc noxia non relinquant.
PL 15, 1579Aしたがって、蝮の比較は、継承にではなく、種族に関わらせて理解すべきである。あるいは、「蛇のように賢くあれ」と書かれているとおり(マタイ10:16)、彼らは、益となるものを見分け、自ら進んでそれを求めながら、なお害あるものを捨てない者として、生まれつきの思慮を持つと示されているのであろう。