ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput CLXIX 第7巻 第CLXIX章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1744A · 2 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.169.1

1

Itaque per intellectus exercitium spiritualis et humilitatis affectum etiam Judaeos in Evangelium Christi cultor ille bonus fore aestimat fructuosos.

PL 15, 1744A

こうして、霊的な理解の鍛錬と謙遜の心によって、あの善い耕作者は、ユダヤ人もまたキリストの福音において実り豊かな者となるだろうと考えている。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.169.2

2

Meminerat enim quia per Aggaeum Dominus locutus est, quoniam quarto et vicesimo noni mensis, a die quo fundatum est templum Domini omnipotentis, vineam, inquit, et ficus, et malogranata, et ligna olivae, quae non afferent fructum, ex hac die benedicam (Agg. II, 20) : quo revelatur sub ipsum anni vergentis occasum, hoc est, saeculi jam senescentis occiduo, sanctum Dei templum, quod est Ecclesia, esse condendum, cujus gratia per sanctificationem lavacri Judaeorum nationumque populi fructum suorum possint habere meritorum.

PL 15, 1744A

彼は、ハガイを通して主が語ったことを思い出していたからである。すなわち、九の月の二十四日、全能の主の神殿の基が据えられた日から、「ブドウも、イチジクも、ザクロも、オリーブの木も、実をもたらさないであろうが、この日から私は祝福する」と言う(ハガイ2:20)。これによって、年が傾くまさにその終わりに、すなわち老いゆく世の没する時に、神の聖なる神殿、すなわち教会が建てられるべきことが示される。その恩寵が洗いによる聖化を通して、ユダヤ人と諸民族の民が、自らの功の実を持ちうるようにするのである。