Expositio Evangelii secundum Lucam 6.1.1
[1667] (Vers. 29, 30.) Et omnis populus audiens, et Publicani justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis: Pharisaei autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in se, non baptizati.
PL 15, 1667D(第29、30節)「そして、聞いていたすべての民と徴税人たちは、ヨハネの洗礼を受けて、神を義とした。しかし、ファリサイ派の人々と律法の専門家たちは、洗礼を受けず、自分たちに向けられた神の計画を退けた」。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.1.2
Aperuit sanctus Lucas specialibus additis, quod quasi generalibus sanctus Matthaeus subobscurum reliquerat; ille enim ait: Et justificata est sapientia a filiis suis (Matth. XI, 19) .
PL 15, 1667D聖ルカは、個別的な事柄を付け加えることによって、聖マタイがいわば一般的に述べて、やや不明瞭なままにしていたことを明らかにした。マタイは言う。「そして知恵は、その子らによって義とされた」(マタイ11:19)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.1.3
Primum quae sit illa sapientia, hic videmus expressum; ait enim: Justificaverunt Deum. Deus ergo sapientia est: quia sapientia Dei Filius est: sapientia per naturam, non per profectum.
PL 15, 1668Dまず、あの知恵が何であるかが、ここでは明示されているのが分かる。ルカは言う。「彼らは神を義とした」。ゆえに、神が知恵である。神の子が知恵だからである。本性による知恵であって、進歩による知恵ではない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.1.4
Alia est sapientia Dei Patris virtus, alia sapientia virtus animae: illa nata est, haec creata. Alia sapientia auctor operum, alia opus; opus enim mentis sapere prudenter, sentire vivaciter.
PL 15, 1668D父なる神の力である知恵と、魂の徳である知恵とは別である。前者は生まれたものであり、後者は創られたものである。一方の知恵は業の作り手であり、他方の知恵は業である。精神の業とは、思慮深く知ること、生き生きと感じることだからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.1.5
Haec dona naturae sunt: operator autem non creatura est, sed creator, hoc est, non naturae munus, sed munerator naturae.
PL 15, 1669Aこれらは本性の賜物である。しかし、作る者は被造物ではなく、創造者である。すなわち、本性の贈り物ではなく、本性の贈り主である。