Expositio Evangelii secundum Lucam 8.58.1
Quis est ergo puer imitandus apostolis Christi, num unus ex parvulis? Haec igitur virtus apostolorum? Quis ergo puer? Ne forte ille de quo Esaias dicit: Puer natus est nobis, filius datus est nobis (Es. IX, 6) ?
PL 15, 1782Cそれでは、キリストの使徒たちが倣うべき子どもとは誰か。幼い者たちの一人のことか。これが使徒たちの徳なのか。では、その子どもとは誰か。もしかすると、イザヤが語るあの子ではないか。「幼子が我々のために生まれ、子が我々に与えられた」(イザヤ9:6)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.58.2
Ipse enim tibi puer dixit: Tolle crucem tuam et sequere me (Matth. XVI, 24) . Et ut agnoscas puerum: Cum malediceretur, non remaledixit; cum percuteretur, non repercussit (I Pet. II, 23) ; haec est enim perfecta virtus.
PL 15, 1782Dこの子どもこそ、あなたに言った。「汝の十字架を取り、私に従え」(マタイ16:24)。この子どもを見分けるためにも、こう言われている。「ののしられても、ののしり返さず、打たれても、打ち返さなかった」(一ペトロ2:23)。これこそ完全な徳だからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.58.3
Itaque et in pueritia est quaedam venerabilis morum senectus, et in senectute innocens pueritia: Senectus enim venerabilis est, non diuturna, nec numero annorum computata, cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata (Sap. IV, 8 et 9) .
PL 15, 1783Aそれゆえ、少年期にも、ある尊ぶべき品行の老成があり、老年にも、無垢な少年期がある。「老年が尊いのは、長く続くことによるのでも、年の数で数えられることによるのでもない。人の分別こそが白髪であり、汚れのない生涯こそが老年の年齢である」(知恵の書4:8–9)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.58.4
Unde et scriptum est: Laudate, pueri, Dominum, laudate nomen Domini (Ps. CXII, 1) ; quia nemo nisi perfectus laudat Dominum. Nemo enim dicit Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3) .
PL 15, 1783Aそれゆえ、こうも書かれている。「子らよ、主を賛美せよ。主の名を賛美せよ」(詩篇112:1)。完全な者でなければ、誰も主を賛美しないからである。「聖なる霊によらなければ、誰も『イエスは主である』と言えない」(一コリント12:3)。