Expositio Evangelii secundum Lucam 6.69.1
(Vers. 13.) Ait autem ad eos: Date illis vos manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plusquam quinque panes. (Vers. 8) . Quae ratio est, quod cum in posterioribus Joannis passio describatur, hic jam mortuus verbis Herodis ostenditur?
PL 15, 1686B(第13節)「しかし彼は彼らに言った。『汝らが彼らに食べさせよ』。彼らは言った。『我々には五つのパンしかない』。」(第8節)後の箇所でヨハネの受難が述べられるのに、ここでは早くもヘロデの言葉によって彼が死んだと示されるのは、どういう理由か。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.69.2
Ne forte illa, quia post Legis defectum Evangelicus cibus incipit jejuna pascere corda populorum?
PL 15, 1686B〔それは〕ひょっとして、律法が衰えたのちに、福音の食物が諸々の民の飢えた心を養い始めるからではないか〔文が不完全で、「それが理由ではないか」と補った〕。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.69.3
Denique postea quam illa quae Ecclesiae typum accepit, a fluxu curata est sanguinis, postea quam apostoli ad evangelizandum regnum Dei sunt destinati, gratiae coelestis impartitur alimentum. Sed quibus impartiatur, adverte.
PL 15, 1686B実に、教会の予型を受けたあの女が血の流れから癒され、使徒たちが神の国を宣べ伝えるために遣わされたのちに、天の恩寵の食物が分け与えられる。だが、誰に分け与えられるか、よく注意せよ。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.69.4
Non otiosis, non in civitate quasi in Synagoga, vel saeculari dignitate residentibus, sed inter deserta quaerentibus Christum; qui enim non fastidiunt, ipsi excipiuntur a Christo, et cum ipsis loquitur Dei Verbum non de saecularibus, sed de regno Dei. Et si qui corporalis gerunt ulcera passionis, his medicinam suam libenter indulget.
PL 15, 1686B怠けている者たち、町の中で会堂にいるかのように、あるいは世の権威のうちにとどまっている者たちにではなく、荒れ野の中でキリストを求める者たちにである。嫌がらない者たちこそキリストに迎え入れられ、神の言葉は彼らと、世のことではなく神の国について語る。そして体の苦痛による傷を負う者がいれば、彼らに自らの薬を喜んで与える。