ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber II, Caput LXXI 第2巻 第LXXI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1578A · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.71.1

1

Cibus quoque propheticus index officii, nuntiusque mysterii est. Quid enim tam otiosum ad hominis officium, quam locustas quaerere: et quid tam plenum ad vatis mysterium?

PL 15, 1578A

預言者の食べ物もまた、務めの指標であり、奥義の使者である。イナゴを探すことほど、人の務めのうえで無用なことがあろうか。また、預言者の奥義にとって、これほど満ちたものがあろうか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.71.2

2

Nam quo magis ad fructum inutiles, ad usum laboris inertes, ad tactum fugaces, vagae saltu, ore stridulae sunt locustae; eo convenientius his populi figura gentilis aptatur, qui nullo usu laboris, nullo operis sui fructu, sine gravitate, sine voce sonum querelae ederet, verbum vitae ignoraret.

PL 15, 1578A

イナゴは、実りのうえで役立たず、労働の用には怠惰で、触れようとすれば逃げ、跳躍はさまよい、口は軋み音を立てる。それだけに、異教の民の象りがこれにふさわしく当てはまる。その民は、労働の用なく、自らの働きの実りなく、重みなく、声なくして嘆きの音を出し、命の言葉を知らなかったのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.71.3

3

Hic igitur populus cibus est prophetarum; nam quo numerus major populi congregatur, eo uberior prophetici oris usus augetur.

PL 15, 1578A

それゆえこの民は預言者たちの食べ物である。民の数が増して集められるほど、預言者の口の用はより豊かに増すからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.71.4

4

Ecclesiae quoque gratia praefiguratur in melle silvestri, non intra alvearium legis plebis Judaicae fetu reperta, sed in campis, et foliis silvae gentilium errore diffusa, juxta quod scriptum est: Invenimus eam in campis silvae (Psal. CXXXI, 6) .

PL 15, 1578A

教会の恩寵もまた、野の蜜において予示されている。それは、ユダヤの民の律法の巣箱の中に産物として見いだされるのではなく、野原の中に、異教の民の誤りという森の葉の上に、散らばっている。「我々はそれを森の野で見いだした」と書かれているとおりである(詩篇131:6)。