ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber III, Caput XVI 第3巻 第XVI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1595A · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.16.1

1

Non absurdum autem videtur quod, geminato mystico numero, quater denas generationes dividendas sanctus Matthaeus putavit, ab Abraham usque ad David, a David usque ad transmigrationem Babylonis, a transmigratione Babylonis usque ad Christum: in quo vices mutationum pariter designavit.

PL 15, 1595A

奥義の数〔七〕が二倍にされたので、聖マタイは、アブラハムからダビデまで、ダビデからバビロンへの移住まで、バビロンへの移住からキリストまで、それぞれ十四ずつの世代〔底本は quater denas(十の四倍)。奥義の数七の倍加と合わせ、十四(quaternas denas)と解した〕に分けるべきだと考えたが、これは不合理とは思われない。その区分によって、彼は変転の交替をも併せて示したのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.16.2

2

Ab Abraham enim usque ad David tempora sine regibus fuit populus Judaeorum; regnum enim justum a David coepit: deinde per reges actum genus omne est Judaeorum, et intemerata usque ad transmigrationem eorum regna manserunt.

PL 15, 1595B

実際、アブラハムからダビデまでの時代、ユダヤ人の民には王がいなかった。正当な王国はダビデから始まったからである。その後、ユダヤ人の全種族は王たちによって治められ、その王国は彼らの移住まで傷つかぬまま続いた。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.16.3

3

Post transmigrationem vero in occasum degenerantis populi nobilitas circumcisa vergebat. De quinquaginta vero successionibus quas ab Abraham Lucas contexendas putavit, numeri mystici servata gratia satis claret.

PL 15, 1595B

しかし移住ののちには、衰えゆく民の高貴さは削がれて、没落へと傾いていた。ルカがアブラハムから織り上げるべきと考えた五十の継承については、奥義の数の趣が保たれていることが十分に明らかである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.16.4

4

Nam et decimus et septimus numerus mysticus est, et tertio uterque repetitus mysterium signat. Et pentecoste, cujus Lucas, et tesseracoste, cujus Matthaeus secutus est gratiam, satis superque numerum mysticum prodiderunt.

PL 15, 1595B

実に十という数も七という数も奥義の数であり、その両方が三度繰り返されるとき〔十と七をそれぞれ三度繰り返す、の意と取った。数の取り方は定かでない〕、奥義を示す。そして、ルカが従った五十(ペンテコステ)の趣と、マタイが従った四十(テッサラコステ)の趣は〔ともにギリシア語の音写〕、奥義の数を十分すぎるほど明らかにした。