Expositio Evangelii secundum Lucam 7.1.1
[1699] (Vers. 27) . Dico autem vobis, vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei.
PL 15, 1699A(第27節)「私は汝らに言う。ここに立つ者の中に、神の国を見るまでは死を味わわない者が、確かにいる」。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.1.2
Semper Dominus sicut ad praemia erigit futura virtutum, atque utilem saecularium rerum docet esse contemptum, ita etiam infirmitatem mentis humanae praesentium remuneratione sustentat.
PL 15, 1699A主はつねに、徳の来たるべき報いへと我々を奮い立たせ、世の事柄を軽んじることが益になると教えるとともに、人間の精神の弱さを、現在の報いで支える。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.1.3
Arduum quippe est crucem tollere, et animam periculis, morti corpus offerre: negare quod sis, cum velis esse quod non sis; raroque, quamvis excelsa virtus, futuris praesentia commutat.
PL 15, 1699A十字架を負い、魂を危険に、体を死に差し出すことは、実に厳しい。自らである者を否み、自らでない者でありたいと望むことは厳しい。徳がどれほど高くとも、来たるべきもののために現在のものを交換する者はまれである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.1.4
Difficile quippe videtur hominibus, ut spem periculis emant: damnoque praesentium futurae lucrum mercentur aetatis.
PL 15, 1699A人間にとっては、危険を払って希望を買い取り、現在のものを失う代わりに来たるべき時の利得を購うことは、実に難しく見える。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.1.5
Ergo bonus et moralis magister ne quis desperatione frangatur aut taedio; quoniam vitae dulcis illecebra constantem quoque mulcet affectum, continuos vivendi successus fidelibus pollicetur: frigent enim solatia sub metu mortis, magnusque amor vitae aegre blanditias spei cum appetitae salutis terrore compensat.
PL 15, 1699Aそれゆえ、善き道徳の教師は、誰も絶望や倦怠によって打ち砕かれることのないように――甘美な命の誘いは、堅固な心情さえも宥めるからである――信じる者たちに、途切れることなく生き続けることを約束する。死の恐れの下では慰めは冷え、命への大きな愛は、希望の甘言と、求める無事を失う恐怖とを、なかなか釣り合わせられないからである〔「cum appetitae salutis terrore」の取り方は定かでない。求める無事への恐れと取った〕。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.1.6
Non habes igitur quod queraris, non habes quod excuses: arbiter omnium dedit et virtuti praemium, et infirmitati remedium; ut praesentibus sustineatur infirmitas, virtus futuris. Si fortis es, contemne mortem: si imbecillis es, fuge.
PL 15, 1699Bそれゆえ、あなたには嘆く理由も、言い訳する理由もない。万物の裁定者は、徳には報いを、弱さには治療を与えた。現在のもので弱さが支えられ、来たるべきもので徳が支えられるように。あなたが強いなら、死を軽んぜよ。弱いなら、逃れよ。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.1.7
Sed nemo potest fugere mortem, nisi vitam sequatur. Vita tua Christus est, ipsa est vita quae mori nescit.
PL 15, 1699Bしかし、命に従わない限り、誰も死から逃れることはできない。あなたの命はキリストであり、それは死ぬことを知らない命そのものである。