Expositio Evangelii secundum Lucam 6.30.1
Quod ergo istius mulieris unguentum est? Quis hoc audire potest? Quis tales aures habet, ut dicente Jesu verbum quod accepit a Patre, immo qui ipse Verbum est, possit tantam mysterii altitudinem capere? Et discipuli ex parte intelligunt, etsi non totum intelligant.
PL 15, 1676Bそれでは、この女の香油とは何か。誰がこれを聞くことができるか。イエスが、父から受けた言葉、いや、彼自身が言葉である者を語るとき、奥義のこれほどの深さを捉えうる耳を、誰が持つだろうか。弟子たちも部分的には理解するが、すべてを理解するわけではない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.30.2
Unde et quidam putant dixisse discipulos unguenti pretio emi fidem gentium debuisse, quae sanguinis Dominici tantum pretio debebatur; quod videtur verisimile.
PL 15, 1676Bそこで、ある人々は、弟子たちがこう言ったと考えている。香油の代価によって、諸国民の信仰が買い取られるべきだった、と。ところがその信仰は、主の血の代価だけに負うものであった。これはもっともらしく見える。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.30.3
Denique Joannes Evangelista inducit sermone Judae Iscariotis aestimatum trecentis denariis illud unguentum, sicut habes: Potuit enim venumdari trecentis denariis, et dari pauperibus (Joan. XII, 5) .
PL 15, 1676B実に、福音書記者ヨハネは、イスカリオテのユダの言葉によって、その香油が三百デナリと見積もられたと述べる。あなたが見るとおり、「三百デナリで売られて、貧しい人々に与えられることもできたのに」(ヨハネ12:5)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.30.4
Trecenta autem aera crucis insigne declarant: sed Dominus non perfunctoriam mysterii praescientiam quaerit, sed consepeliri in se fidem credentium mavult.
PL 15, 1676C三百という銅貨は、十字架の印を示している〔三百を表すギリシア文字タウ(T)が十字架の形をしていることを言う〕。しかし主は、奥義へのおざなりな予知を求めるのではなく、信じる者たちの信仰が自分のうちに共に葬られることを望む。