Expositio Evangelii secundum Lucam 7.59.1
Non virgas in manu jubentur tollere apostoli; sic enim Matthaeus scribendum putavit (Matth. X, 10) . Quid est autem virga, nisi praeferendae potestatis insigne, et ulciscendi instrumentum doloris?
PL 15, 1714B使徒たちは手に杖を持ってはならないと命じられている。マタイがそう書くべきだと考えたからである(マタイ10:10)。では杖とは、掲げられる権力のしるし、痛みに報復する道具でなくて何であろうか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.59.2
Ergo humilis Domini ( in humilitate enim (Esai. LIII, 8) judicium ejus sublimatum est ), humilis, inquam, Domini praeceptum discipuli ejus humilitatis officiis exsequuntur; eos enim misit ad seminandam fidem, qui non cogerent, sed docerent: nec potestates exererent, sed doctrinam humilitatis attollerent.
PL 15, 1714Bそれゆえ、謙遜な主の――実に、「謙遜のうちに彼の裁きは高められた」(イザヤ53:8)――、謙遜な主の命令を、その弟子たちは謙遜の務めをもって実行する。主が信仰の種を蒔くために遣わしたのは、強いるのではなく教える者、権力を振るうのではなく謙遜の教えを高く掲げる者だからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.59.3
Quo loco humilitati putavit etiam patientiam copulandam; quia ipse quoque, juxta testimonium Petri, cum melediceretur, non remaledixit: cum percuteretur, non repercussit (I Petr. II, 23) .
PL 15, 1714Bこの箇所で主は、謙遜に忍耐をも結び付けるべきだと考えた〔putavit の主語は明示されていない。続く「主自身も」(ipse quoque)と次節の「私に倣う者となれ」から主と取った〕。ペトロの証言によれば、主自身も、ののしられても、ののしり返さず、打たれても、打ち返さなかったからである(一ペトロ2:23)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.59.4
Hoc est ergo dicere: Imitatores mei estote, ultionis studia deponite, insolentiam verberantium non injuriae relatione, sed magnanimitate patientiae verberate. Nemo debet quod ipse in alio reprehendit, imitari: graviora contumacibus mansuetudo vulnera refert.
PL 15, 1714Cそれゆえこれは、こう言うことである。「私に倣う者となれ。報復の熱意を捨てよ。打つ者の傲慢を、侮辱のやり返しではなく、忍耐の寛大さをもって打て。」人は、自分が他人において咎めることを、自分でまねるべきではない。柔和は、強情な者たちにいっそう重い傷を負わせる。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.59.5
Hoc pugno repercussit Dominus verberantem, dicendo: Qui te percutit in maxillam, praebe illi et alteram (Matth. V, 39) .
PL 15, 1714C主は、この拳で打つ者を打ち返した。こう言ったのである。「汝の頬を打つ者には、もう一方も向けよ」(マタイ5:39)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.59.6
Fit enim ut judicio suo ipse se damnet, et quodam stimulo sui compungatur affectus, qui relatam sibi sedulitatem pro injuria quam fecit adverterit.
PL 15, 1714C実に、自分が加えた侮辱の返礼として自分に返された懇ろな振る舞いに気づいた者は、自らの判断で自らを断罪し、いわば自らの情の刺で刺される、ということが起こるからである。