ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput CXXIV 第7巻 第CXXIV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1731A · 6 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.124.1

1

Considerate, inquit, volatilia coeli (Matth. VI, 26) . Magnum sane et aptum quod fide sequamur exemplum.

PL 15, 1731A

「空の鳥を見よ」と彼は言う(マタイ6:26)。我々が信によって従うべき、まことに偉大でふさわしい模範である。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.124.2

2

Nam si volatilibus coeli quibus nullum exercitium cultionis, nullus de messium fecunditate proventus est, indeficientem tamen providentia divina largitur alimoniam, verum est causam inopiae nostrae avaritiam videri.

PL 15, 1731A

実に、耕作の営みも、収穫の豊かさから来る収入も全くない空の鳥に、それでも神の摂理が尽きることのない糧を与えているのなら、我々の窮乏の原因は貪欲だと見えるのは、真実である。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.124.3

3

Etenim illis idcirco inelaborati pabuli usus exuberat, quod fructus sibi communem ad escam datos speciali quodam nesciunt vindicare dominatu; nos communia amisimus, dum propria vindicamus; nam nec proprium quidquam est, ubi perpetuum nihil est; nec certa copia, ubi incertus eventus.

PL 15, 1731A

実に、彼らのもとに労せず得る餌の用が溢れているのは、共有の食物として与えられた実りを、特別な支配によって自分のものと主張することを知らないからである。我々は、自分のものを主張するうちに、共有のものを失った。永続するものが何もないところには、自分のものと呼べるものは何もなく、結果が不確かなところには、確かな豊かさはないからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.124.4

4

Cur enim divitias tuas aestimes, cum tibi Deus etiam victum cum caeteris animantibus voluerit esse communem?

PL 15, 1731A

なぜあなたは、自分の富を〔自分のものと〕評価するのか。神はあなたに、ほかの生き物と糧をも共通にしようと望んだのに。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.124.5

5

Aves coeli speciale sibi nihil vindicant, et ideo pabulis indigere nesciunt; quia non norunt aliis invidere. (Vers. 27, 28.) Considerate lilia quomodo crescunt.

PL 15, 1731B

空の鳥は、特別なものを何も自分のために主張しない。それゆえ餌に事欠くことを知らない。他の者をねたむことを知らないからである。(第27、28節)「ユリがどのように育つかを考えよ」。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.124.6

6

Et infra: Si autem fenum quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos minimae fidei!

PL 15, 1731B

そしてのちに言う。「今日あって明日はかまどに投げ込まれる草を、神がこのように装わせるなら、信仰の最も小さい者たちである汝らを、どれほどいっそう装わせることか」。