ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber IV, Caput III 第4巻 第III章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1613A · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.3.1

1

Figmentis enim poeticis fabula coloratur; ut quaedam puellae scopuloso in littore maris habitasse prodantur: quae si quos deflectere navigium propter aurium suavitatem dulci voce pepulissent, in vada caeca deductos, et infida statione deceptos, naufragii miserabilis sorte consumerent.

PL 15, 1613A

というのも、物語は詩的な虚構によって彩られ、海の岩だらけの岸辺に何人かの乙女たちが住んでいたと伝えられる。彼女たちは、耳に快い甘い声で航路を逸らさせた者を誰であれ、見えない浅瀬へ導き、頼りない停泊地で欺き、悲惨な難破の運命に滅ぼしたという。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.3.2

2

Compositum hoc specie, et ambitiosa comparatione fucatum est; ut mare, vox, feminae, littora vadosa, fingantur. Quod autem mare abruptius quam saeculum, tam infidum, tam mobile, tam profundum, tam immundorum spirituum flatibus procellosum?

PL 15, 1613B

これは見かけだけで組み立てられ、仰々しい比較で飾られており、海、声、女たち、浅瀬の岸辺が作り上げられている。だが、世ほど険しく、かくも当てにならず、かくも移ろいやすく、かくも深く、汚れた霊たちの息によってかくも荒れる海が、どこにあろうか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.3.3

3

Quid sibi vult puellarum figura, nisi eviratae voluptatis illecebra, quae constantiam captae mentis effeminet? Quae autem illa vada, nisi nostrae scopuli sunt salutis?

PL 15, 1613B

乙女たちの形象は何を意味するのか。男らしさを失わせる快楽の誘惑、捕らえられた精神の堅固さを女のように弱くするそれでなくて何であろう。では、あの浅瀬とは何か。我々の救いにとっての岩礁でなくて何であろうか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.3.4

4

Nihil enim tam caecum, quam saecularis suavitatis periculum: quae dum mulcet animum, vitam obruit, et corporeis quibusdam scopulis sensum mentis illidit.

PL 15, 1613B

世の甘さの危険ほど、見えにくいものは無い。それは心を撫でながら、生命を沈め、体にまつわる岩礁に精神の感覚を打ちつける。