ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput CVII 第10巻 第CVII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1830B · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.107.1

1

(Vers. 26.) Sed jam tropaeum suum victor attollat. Crux super humeros imponitur ut tropaeum, quod sive Simon, sive ipse portaverit; et Christus in homine, et homo portavit in Christo.

PL 15, 1830B

(第26節)しかし今や、勝利者は自らの戦勝記念碑を掲げよ。十字架は戦勝記念碑として肩の上に置かれる。それを担ったのがシモンであれ、彼自身であれ、キリストは人において担い、人はキリストにおいて担ったのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.107.2

2

Nec discordant evangelistarum sententiae, quando concordat mysterium: et bonus ordo nostri profectus est; ut prius crucis suae tropaeum ipse erigeret, deinde martyribus traderet erigendum.

PL 15, 1830C

奥義が一致している以上、福音書記者たちの言い分は食い違わない。我々の前進にとっても善き順序である。すなわち、まず彼自身が自らの十字架の戦勝記念碑を立て、次いで殉教者たちに、立てるべきものとしてそれを渡したのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.107.3

3

Non Judaeus est qui crucem portat, sed alienigena, atque peregrinus: nec praecedit, sed sequitur, juxta quod scriptum est: Tolle crucem tuam, et sequere me. Non enim suam, sed nostram crucem Christus ascendit.

PL 15, 1830C

十字架を担う者はユダヤ人ではなく、異国人であり旅人である。彼は先に立たず、あとに従う。「汝の十字架を取り、私に従え」と書かれているとおりである。キリストが上ったのは、自分の十字架ではなく、我々の十字架だからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.107.4

4

Nec mors illa divinitatis fuit, sed quasi hominis; unde et ipse ait: Deus, Deus meus, respice me: quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46) ?.

PL 15, 1830C

あの死は神性のものではなく、いわば人のものであった。それゆえ彼自身も言う。「神よ、私の神よ、私を顧みよ。なぜ私を見捨てたのか」(マタイ27:46)。