ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput CXXXVII 第10巻 第CXXXVII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1839A · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.137.1

1

Justus autem Christi corpus operit sindone, innocens ungit unguento (Joan. XIX, 40) ; namque haec non otiose distincta reperimus; quia justitia vestit Ecclesiam, innocentia gratiam subministrat.

PL 15, 1839A

義人はキリストの体を亜麻布で覆い、無垢の者は香油を塗る(ヨハネ19:40)。これらが理由なく区別されているのではないと我々は見いだす。正義が教会に衣を着せ、無垢が恩寵を供するからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.137.2

2

Vesti ergo et tu Domini corpus gloria sua, ut et ipse sis justus: etsi mortuum credis, operi tamen divinitatis plenitudine suae. Unge illud myrrha et aloe, ut bonus odor Christi sis.

PL 15, 1839A

それゆえ、あなたもまた主の体にその栄光の衣を着せよ。あなた自身も義となるためである。たとえ死んだと信じていても、その神性の充満で覆え。それに没薬とアロエを塗れ。あなたがキリストの善い香りとなるためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.137.3

3

Bonum linteum misit Joseph ille vir justus, et fortasse illud quod Petrus vidit e coelo ad se esse demissum, in quo erant genera quadrupedum et ferarum et voluerum, ad similitudinem gentium figurata (Act. X, 11) .

PL 15, 1839A

あの義人ヨセフは善い亜麻布を差し出した。おそらくそれは、ペトロが天から自分のもとへ降ろされるのを見たあの布であろう。その中には、四つ足の獣、野獣、鳥の種類が、諸国民の姿に似せて入れられていた(使徒言行録10:11)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.137.4

4

Mystico igitur unguento illo pistico consepelitur Ecclesia, quae diversitatem populorum fidei suae communione sociavit.

PL 15, 1839A

こうして、あのピスティコス〔底本は pistico。音写。「純正の」とも「信にかかる」とも取れる〕の奥義の香油によって、教会が〔キリストと〕ともに葬られる。教会は、民の多様さを自らの信仰の交わりによって結び合わせたのである。