ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput CCXX 第7巻 第CCXX章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1758B · 6 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.220.1

1

(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant! Bene in se revertitur, qui a se recessit. Etenim qui ad Dominum regreditur, se sibi reddit: et qui recedit a Christo, se sibi abdicat.

PL 15, 1758B

(第17節)「我に返って言った。『私の父の雇い人たちは、何と多くのパンにあふれていることか』」。自分から離れた者が自分に帰るのは善いことである。実に、主へ立ち帰る者は自らを自らに返し、キリストから離れる者は自らを自らから勘当する。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.220.2

2

Mercenarii autem qui sunt, nisi qui ad mercedem serviunt, qui sunt ex Israel, non id quod bonum est probitatis studio persequentes, nec virtutis gratia, sed utilitatis studio provocati?

PL 15, 1758B

雇い人とは誰か。報酬のために仕える者、イスラエルに属する者たちでなくて誰か。善いことを正直さへの熱意によって追い求めるのでも、徳のゆえにでもなく、利益への熱意に促されている者たちである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.220.3

3

At vero filius qui habet Spiritus sancti pignus in corde, saecularis mercedis lucella non quaerit, quibus serviat. Haeredes sunt etiam mercenarii qui conducuntur ad vineam.

PL 15, 1758B

だが、心に聖なる霊の保証を持つ息子は、世の報酬というわずかな利益、それに仕えるためのものを求めない。ブドウ畑に雇われる雇い人もまた、相続人である。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.220.4

4

Bonus mercenarius Petrus, Joannes, Jacobus, quibus dicitur: Venite, et faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19) . Isti non siliquis, sed panibus abundant. Denique collegerunt fragmentorum cophinos duodecim (Matth. XIV, 20) .

PL 15, 1758C

善い雇い人は、ペトロ、ヨハネ、ヤコブである。彼らに言われる。「来たれ。私は汝らを人を漁る者にしよう」(マタイ4:19)。彼らはイナゴ豆ではなくパンにあふれている。実に、彼らは砕片の籠を十二集めた(マタイ14:20)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.220.5

5

O Domine Jesu, si nobis auferas siliquas, et panes tribuas! Tu enim dispensator in domo es Patris. O si nos quoque mercenarios digneris conducere, licet sero venientes!

PL 15, 1758C

ああ主イエスよ、我々からイナゴ豆を取り去り、パンを与えてくれ。汝は父の家の管理人だからである。ああ、遅れて来た者であっても、我々をも雇い人として雇ってくれ。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.220.6

6

Nam et undecima conducis hora (Matth. XX, 9) , et aequalem dignaris mercedem solvere, aequalem mercedem vitae, non gloriae; neque enim omnibus reposita est corona justitiae, sed ei qui potest dicere: Certamen bonum certavi (II. Tim. IV, 7.) .

PL 15, 1758C

実に汝は、第十一の時にも雇い(マタイ20:9)、同じ報酬を支払うことを良しとする。生命の報酬は等しく、栄光の報酬は等しくない。正義の冠は、すべての人に蓄えられているのではなく、「私は善い戦いを戦った」と言える者に蓄えられているからである(二テモテ4:7)。