Expositio Evangelii secundum Lucam 7.225.1
Haec est prima confessio apud auctorem naturae, praesulem misericordiae, arbitrum culpae. Sed etsi Deus novit omnia, vocem tamen tuae confessionis exspectat.
PL 15, 1760Aこれは、自然の創り主、慈しみの主宰者、咎の裁定者に対する最初の告白である。だが、神はすべてを知っているが、それでもあなたの告白の声を待っている。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.225.2
Ore enim confessio fit ad salutem (Rom. X, 10) ; quia allevat pondus erroris, quisquis ipse se onerat; et accusationis excludit invidiam, qui accusatorem praevenit confitendo: Justus enim in primordio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17) .
PL 15, 1760A「口によって告白がなされて救いに至る」(ローマ10:10)。自らに負わせる者は誰でも誤りの重荷を軽くし、告白によって告発者に先んじる者は告発の敵意を退けるからである。「義人は、言葉の初めに自らの告発者である」(箴言18:17)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.225.3
Frustra autem velis occultare, quem nihil fallat; et sine periculo prodas, quod scias esse jam cognitum. Confitere magis, ut interveniat pro te Christus, quem advocatum habemus apud Patrem; roget pro te Ecclesia, et illacrymet populus. Nec vereare ne non impetres.
PL 15, 1760A何ものも欺けない相手に隠そうとするのは無益であり、すでに知られていると分かっていることを暴露しても危険はない。むしろ告白せよ。我々が父のもとで弁護者として持つキリストが、あなたのために取り成すように。教会があなたのために願い、民が涙を流すように。得られないのではと恐れてはならない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.225.4
Advocatus spondet veniam, patronus promittit gratiam, reconciliationem tibi paternae pietatis pollicetur assertor. Crede, quia veritas est; acquiesce, quia virtus est. Habet causam ut pro te interveniat, ne pro te gratis mortuus sit. Habet causam ignoscendi Pater, quia quod vult filius, vult et Pater.
PL 15, 1760B弁護者は赦しを請け合い、保護者は恩寵を約束し、擁護者は父の慈愛による和解をあなたに約束する。信じよ。真理だからである。従え。力だからである。彼にはあなたのために取り成す理由があり、あなたのためにいたずらに死んだことにならないためである。父には赦す理由がある。子の望むことは、父も望むからである。