Expositio Evangelii secundum Lucam 10.139.1
Hunc Joseph justum Lucas dixit (Luc. XXIII, 50) , Matthaeus divitem (Matth. XXVII, 57) . Et merito dives hoc loco dicitur, ubi corpus suscepit Christi; suscipiendo enim divitem, nescivit fidei paupertatem. Dives est ergo qui justus est.
PL 15, 1839Cこのヨセフを、ルカは義人と呼び(ルカ23:50)、マタイは富める者と呼んだ(マタイ27:57)。この箇所で彼が富める者と呼ばれるのは当然である。キリストの体を受け入れたからである。富める者を受け入れるときには、信仰の貧しさを知らなかった。義である者は、それゆえ富める者である。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.139.2
Justus igitur sindone involvit (Joan. XIX, 39) : Israelita vero et diversos miscet virtutum odores, et aloes mittit quasi libras centum, hoc est, perfectae fidei quantitatem.
PL 15, 1839C義人は亜麻布で包んだ(ヨハネ19:39)。しかしイスラエル人は、様々な徳の香りをも混ぜ合わせ、アロエをおよそ百リトラ入れた。すなわち、完全な信仰の量である。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.139.3
Et ligaverunt corpus Jesu juxta consuetudinem spiritalium Judaeorum, non utique nodis perfidiae, sed fidei ligaturis. Et posuerunt in horto (Ibid., 41) , cui frequenter Ecclesia comparatur, quae diversorum habeat poma meritorum, floresque virtutum.
PL 15, 1839Cそして彼らは、霊的なユダヤ人たちの習いに従って、イエスの体を縛った。それは決して背信の結び目によってではなく、信仰の縛めによってである。そして園に置いた(ヨハネ19:41)。教会はしばしば園にたとえられる。教会は、様々な功績の果実と、徳の花々を持つからである。