ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VI, Caput LXXVII 第6巻 第LXXVII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1688B · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.77.1

1

Noli ergo deficere a disciplina Domini, neque fatigeris cum ab eo increparis. Non fatigeris nunc, ne postea fatigeris. Quid enim respondebis ei: aut quomodo te excusabis, si escae virtutem quam ministrat, amiseris?

PL 15, 1688B

それゆえ、主の規律から離れるな。主に叱責されても疲れ果てるな。今疲れ果てるな。のちに疲れ果てないためである。もし主が与える食物の力を失ったなら、あなたは主に何と答えるのか。どのように言い訳するのか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.77.2

2

Non potes dicere quia escam non dedit, quia dat omnibus. Non potes dicere quia noluit te bonum facere, ante quem posuit bonum et malum; ut non ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.

PL 15, 1688C

主が食物を与えなかったとは言えない。すべての者に与えているからである。主があなたを善い者にしたくなかったとも言えない。主はあなたの前に善と悪を置いたのである。善があなたの必然ではなく、あなたの自発となるためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.77.3

3

Multum enim refert inter eum qui necessitate invitus aliquid agit, et inter eum qui ex voluntate quod bonum est eligit: Si enim invitus hoc ago, dispensatio mihi credita est: si volens mercedem habeo (I Cor. IX, 17) .

PL 15, 1688C

必然に迫られて不本意に何かを行う者と、自らの意志で善を選ぶ者との間には大きな違いがある。「もし私が不本意にこれを行うなら、管理の務めが私に委ねられているのであり、自ら進んでするなら、私には報酬がある」(一コリント9:17)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.77.4

4

Consideremus ergo quia stabimus ante tribunal Christi, et si opus nostrum arserit, non habebimus quod excusare possimus.

PL 15, 1688C

それゆえ、我々はキリストの法廷の前に立つことを考えよう。そして、もし我々の業が焼かれるなら、我々には言い訳できるものが何もないであろう。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.77.5

5

Dicet etenim quod jam per prophetam locutus est: Populus meus, quid feci tibi . . . . aut in quo molestus fui tibi? responde mihi (Mich. VI, 3) . Dicet et ei qui in via defecerit: qua ratione defecisti in via? Nonne panes fregi? nonne benedixi? nonne jussi dari? Sed cur tu accipere noluisti?.

PL 15, 1688C

主は、すでに預言者を通して語ったことを言うであろう。「私の民よ、私は汝に何をしたか……あるいは何で汝を煩わせたか。私に答えよ」(ミカ6:3)。また、道で力尽きた者にも言うであろう。「何ゆえ汝は道で力尽きたのか。私はパンを裂かなかったか。祝福しなかったか。与えるよう命じなかったか。だが、なぜ汝は受けようとしなかったのか」。