Expositio Evangelii secundum Lucam 7.188.1
Et quia in Matthaeo legimus tribus mensuris absconditum esse fermentum (Matth. XVI, 33) , congruere visum est ut Dei Filium crederemus absconditum in Lege, adopertum in Prophetis, Evangelicis praedicationibus adimpletum; ut perfectam fidem nobis acquirat ex omnibus, et scriptorum collatione formatus in nobis, qui sumus corpus ipsius, omnia et in omnibus impleatur; ipse enim erat Verbum Dei, atque mysterium quod absconditum est a saeculis et a generationibus: quo nihil potest ad expressionem perennitatis ejus attestatius dici (Coloss. I, 26) .
PL 15, 1749Bそして、マタイにおいて、パン種が三つの量に隠されていると我々は読むので(マタイ16:33)〔底本の引照のまま。この句はマタイ13:33〕、神の子が律法のうちに隠され、預言者たちのうちに覆われ、福音の説教によって満たされたと我々が信じることは、理にかなうと見えた。それは、〔子が〕あらゆるものから完全な信仰を我々のために得させ、書かれたものの比較によって我々のうちに形づくられて、その体である我々のうちで、すべてにおいてすべてとして満たされるためである。実に彼は神の言葉であり、世々と代々から隠されていた奥義である。その永続を言い表すために、これ以上に確かな証言となることは何も言えない(コロサイ1:26)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.188.2
Erat enim profecto, ut absconditus sacrilegis, manifestatus in sanctis, praedestinatus ante saecula, servaretur ad gloriam. Haec est autem gloria, ut possimus, fratres, investigare mysterium absconditum a saeculis in Deo. Quod in Deo, utique et ex Deo; neque enim Deus alienae capax potest esse naturae.
PL 15, 1749B実に、それは冒瀆する者たちには隠され、聖なる者たちには現され、世々の前に定められて、栄光のために保たれていたのである。そしてこれが栄光である、兄弟たちよ、すなわち、世々から神のうちに隠されていた奥義を、我々が探り究めうるということである。神のうちにあるものは、必ず神から出たものでもある。神が他の本性を受け入れることはありえないからである。