Expositio Evangelii secundum Lucam 4.31.1
Non ergo a diabolo potestas est, sed obnoxia tamen insidiis diaboli. Nec tamen ideo mala ordinatio potestatum, quia malo obnoxiae potestates. Bonum est enim Deum quaerere, sed quidam ipsius inquisitionis anfractus et error obrepit.
PL 15, 1621Bゆえに、権力は悪魔から出るのではない。だが、悪魔の策略にさらされてはいる。しかし、権力が悪にさらされているからといって、権力の秩序が悪いのではない。神を求めることは善いが、探求そのものの曲折と誤りが忍び込むからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.31.2
Nam si inquisitor in sacrilegium saeva interpretatione vertatur, in deterius vertitur quaerentis offensa, quam si non quaesisset: nec tamen inquisitionis, sed quaesitoris est culpa: nec inquisitio obnoxia malo, sed quaerentis affectus.
PL 15, 1621B実に、探求者が残忍な解釈によって冒瀆に傾くなら、探求した者のつまずきは、探求しなかった場合よりも悪い方へ傾く。それでも咎は探求にではなく、探求者にある。探求が悪にさらされているのではなく、探求する者の心情がそうなのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.31.3
Quod si is qui Deum quaerit, propter fragilitatem carnis, et mentis angustias saepe tentatur; quanto magis qui saeculum quaerit obnoxius est!
PL 15, 1621B神を求める者でさえ、肉の弱さと精神の狭さのゆえにしばしば誘惑されるなら、世を求める者は、どれほどいっそう悪にさらされていることか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.31.4
Atque hoc ipso perniciosior ambitio, quod blanda quaedam est conciliatricula dignitatum; et saepe quos vitia nulla delectant, quos nulla potuit movere luxuria, nulla avaritia subvertere, facit ambitio criminosos.
PL 15, 1621Cしかも、野心は、位階を取り持つ甘い小さな仲人であるというまさにそのゆえに、いっそう有害である。いかなる悪徳にも喜ばず、いかなる放縦にも動かされず、いかなる貪欲にも覆されえなかった人々を、野心は罪ある者にしてしまうことが多い。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.31.5
Habet enim forensem gratiam, domesticum scelus: et ut dominetur aliis, prius servit. Curvatur obsequio, ut honore donetur: et dum vult esse sublimior simulata humilitate, fit vilior, et fit remissior; cum in ipsa potestate, quod praecellit, alienum sit; legibus enim imperat, sibi servit.
PL 15, 1621C野心は、公の場での人望と、内なる悪事を持つからである。他人を支配するために、まず自ら仕える。栄誉を授けられるために、恭順して身をかがめる。偽りの謙遜によっていっそう高くなろうとして、かえって卑しくなり、弛緩する。権力そのものにおいて、傑出しているものが他人のものだからである〔cum … alienum sit の意は定かでない。権力の中で抜きん出ているもの(位の威光)は本人のものではない、の意と取った〕。法によって命じながら、己自身に仕えているのである。