ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber V, Caput LXXXI 第5巻 第LXXXI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1658A · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.81.1

1

(Vers. 44.) Magna etiam disciplina, ut de infructuosis fructuosa non quaeras, nec de incultis proventum fecunditatis exspectes. Unicuique enim sua cultura dat fructus.

PL 15, 1658A

(第44節)これは大きな教えでもある。実を結ばぬものから実り豊かなものを求めてはならず、耕されていないものから豊かな収穫を期待してはならない。各々は、自らの耕作によって実を与えるからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.81.2

2

In spinis istius mundi ficus illa non potest reperiri, quae quia fecundis fructibus melior est, bene species ei resurrectionis aptatur: vel quia ut legisti: Ficus dederunt grossos suos (Cant. II, 13); quod immaturus, et inutilis, et caducus in Synagoga fructus ante praecessit: vel quia immatura vita nostra est in corpore, matura in resurrectione.

PL 15, 1658A

この世の茨の中には、あのイチジクは見出されえない。それは豊かな実のゆえにすぐれており、それゆえ、復活の姿がよく当てはめられる。一つには、あなたが読んだとおり、「イチジクはその青い実を結んだ」(雅歌2:13)からである。すなわち、未熟で、無益で、移ろいやすい実が、先に会堂のうちに生じた。もう一つには、我々の命は体のうちでは未熟で、復活のうちに熟するからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.81.3

3

Et ideo procul a nobis debemus saeculares sollicitudines abdicare, quae mordeant animum, mentemque adurant; ut maturos fructus culturae diligentis possimus adipisci: quod in incultis istius mundi reperire non possumus: Quia non legunt de spinis ficus, neque de tribulis vindemiant uvam.

PL 15, 1658B

それゆえ、我々は世俗の憂いを遠く捨て去らねばならない。それは、心〔animum〕を噛み、精神を焼く。丹念な耕作の熟した実を得るためである。それは、この世の荒れ地では見出せない。「人々は茨からイチジクを摘まず、アザミからブドウを収穫しない」からである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.81.4

4

Alterum ad mundum et resurrectionem, alterum ad animam et corpus refertur: vel quia nemo peccatis fructum acquirit animae suae, quae sicut uva proxima terris corrumpitur, in superioribus maturatur: vel quia nemo potest damnationem carnis evadere; nisi quem Christus redemerit, qui sicut uva pependit in ligno.

PL 15, 1658B

一方〔イチジク〕は世と復活に、他方〔ブドウ〕は魂と体に関係づけられる。それは、誰も罪によって自分の魂の実を得られないからである。魂は、地に近いブドウのように腐り、高みで熟す。あるいは、キリストが贖った者でなければ、誰も肉の断罪を免れえないからである。そのキリストは、ブドウのように木に掛けられた。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.81.5

5

Procul igitur ab illa carne, quae damnato homini tribulos generare praecepta est (Gen. III, 18) , levemus oculos spiritales, tendamus manus; ut Christum vindemiare possimus.

PL 15, 1658B

ゆえに、断罪された人間のためにアザミを生み出せと命じられた、あの肉〔底本のまま。創世記3:18でアザミを生むのは大地である〕から遠く離れて、我々は霊的な目を上げ、手を伸べよう。キリストを収穫できるためである。