ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput CLXXVII 第10巻 第CLXXVII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1848C · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.177.1

1

Et ideo quasi perfecto in omnibus, quem caro jam revocare non posset a gloria passionis, corona decernitur: Cum esses, inquit, junior cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te praecinget, et ducet quo tu non vis (Ibid., 18) .

PL 15, 1848C

それゆえ、すべてにおいて完全な者、もはや肉が受難の栄光から呼び戻すことのできない者として、彼には冠が定められる。「汝が若かったとき」と彼は言う。「汝は自ら帯を締め、行きたいところを歩いた。だが年老いたときには、汝は手を伸ばし、別の者が汝に帯を締め、汝の望まないところへ導くだろう」(ヨハネ21:18)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.177.2

2

Bona senectus, non vitae longaevitate imbecilla ad usum, sed maturitate virtutis ad martyrium praeparata: quae lasciviam corporalium reprimat voluptatum, nec indulgeat cupiditatibus, dulcia quaeque declinet, speciosa non appetat; caro enim concupiscit adversum spiritum, et transversarios tramites gradiendi qua velit diversarum sibi invenit voluptatum (Galat. V, 17) .

PL 15, 1848D

善き老いとは、生命の長さによって用に堪えず弱るものではなく、徳の成熟によって殉教に備えられたものである。それは、体の快楽の放縦を抑え、欲望に身をゆだねず、甘いものをことごとく避け、見目麗しいものを求めない。肉は霊に逆らって欲し、行きたいところへ進む横道を、さまざまな快楽の中から自分のために見いだすからである(ガラテヤ5:17)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.177.3

3

Bona vero mentis senectus, quae non id quod suave corpori, sed quod menti utile putat, elegit: non voluptario corporis rapitur appetitu, sed repugnandi moderamine quasi invita revocatur.

PL 15, 1849A

また、精神の善き老いとは、体にとって快いものではなく、精神にとって有益なものを選び取るものである。それは、体の快楽を求める欲求にさらわれることなく、抗う制御によって、いわば不本意ながら呼び戻される。