ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput CLX 第7巻 第CLX章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1741B · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.160.1

1

(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua. Quid sibi vult quod in Evangelio suo Dominus fici parabolam frequenter inducit (Matth. XXI, 19, et Marc. XI, 13) ?

PL 15, 1741B

(第6節)「ある人が、自分のブドウ畑にイチジクの木を植えていた」。主が福音書で、イチジクのたとえをしばしば持ち出すのは、何を意味するのか(マタイ21:19、マルコ11:13)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.160.2

2

Habes enim alibi, quod jussu Domini, viriditas omnis hujus ligni frondentis aruerit: unde intelligis omnium creatorem, qui potest imperare naturis, ut vel arescant subito, vel virescant.

PL 15, 1741B

実に、別の箇所で、主の命令によって、この葉の茂る木の緑がすべて枯れたことを、あなたは見いだす。そこから、あなたは万物の創造者が、自然に命じて、たちまち枯れさせることも、緑にすることもできると理解する。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.160.3

3

Alibi ex teneritudine arboris hujus et foliis commemorat conjici solere aestatis adventum (Matth. XXIV, 32) , utroque significans et Judaicae plebis inanem quam praetendebat gloriam, velut florem in adventu Domini decidisse; quia operibus infructuosa durabat: et judicii diem velut aestatis adventum, quo adulti fructus terrarum omnium reconduntur, ex plenitudine Ecclesiae, in quam Judaei quoque credituri sunt, metiendum.

PL 15, 1741B

別の箇所では、この木の柔らかさと葉から、夏の到来が推測されるのが常だと述べている(マタイ24:32)。このどちらによっても、〔主は〕次のことを意味している。ユダヤの民が示していた空しい栄光は、主の到来のときに、花のように落ちた。業において実を結ばないままだったからである。また、裁きの日は夏の到来のようなもので、その日には全地の熟した実が収め入れられるが、〔その日は〕ユダヤ人もまた信じることになる教会の満ちあふれによって、測られるべきである。