Expositio Evangelii secundum Lucam 5.108.1
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt. Sunt etiam mollia indumenta deliciosi actus et mores: propter quod nos hortatur Apostolus (Coloss. III, 9 et 10) , ut exspoliantes veterem hominem cum actibus ejus induamus novum, in quo non dulcis illecebra sit, ludusque lasciviae, sed usus laboris et fructus; eo quod tenera corporis cura, luxuque, et lasciviarum cupiditate mollitos nequaquam coelestis aula suscipiat, ad quam duris laboriosae gradibus virtutis ascenditur.
PL 15, 1665C(第25節)「見よ、高価な衣を着る者は、王たちの家にいる」。柔らかな衣とは、また、快楽に傾いた行いと習いでもある。そのために使徒は我々を励ます(コロサイ3:9、10)。古い人をその行いとともに脱ぎ捨てて、新しい人を着よ、と。この新しい人のうちには、甘い誘惑も、放縦の戯れもなく、労苦の働きと実りがあるのである。体への繊細な気遣いと、贅沢と、放縦の欲望によって柔弱になった者たちを、天の宮廷は決して迎え入れない。そこへは、労苦する徳の険しい階段を登って行くからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.108.2
Hi vero quibus fluida deliciis membra solvuntur, regni coelestis extorres, intra mundi hujus habitacula consenescunt, quos rectores hujus mundi atque tenebrarum incolas esse non dubium est.
PL 15, 1665Dしかし、快楽によって、流れる肢体が解け崩れる者たちは、天の国から追放され、この世の住まいのうちで老いてゆく。彼らがこの世の支配者であり、闇の住人であることは疑いない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.108.3
Hi (sunt enim reges (Ephes. XVI, 21) , quia saeculari quadam potestate dominantur) suorum aemulos operum receperunt.
PL 15, 1666A彼らは(実に王たちであって(エフェソ16:21)〔底本は「Ephes. XVI, 21」と刷る。エフェソ書は6章までである。直前の「この世の支配者たち……闇の」はエフェソ6:12を響かせるので、「VI, 12」の崩れとも読める。刷られたまま写す〕、世俗的なある権力によって支配しているのだから)、自らの行いを見倣う者たちを迎え入れた。