Expositio Evangelii secundum Lucam 4.47.1
Non otiose itaque salvator excusat quod nulla in patria sua miracula virtutis operatus sit; ne fortassis aliquis viliorem patriae nobis esse debere putaret affectum.
PL 15, 1626Bそれゆえ、救い主は、自分の故郷で力の奇跡を何も行わなかったことを、理由なしに弁明しているのではない。故郷への愛情が我々にとってより劣るべきだと、誰かが考えるといけないからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.47.2
Neque enim cives poterat non amare, qui amaret omnes; sed ipsi se charitate patriae, qui invident, abdicarunt; Charitas enim non aemulatur . . . . . non inflatur (I Cor. XIII, 4) . Nec tamen exsors beneficiorum patria divinorum est.
PL 15, 1626B万人を愛する者が、市民を愛さずにいられるはずがない。だが妬む者たち自身が、故郷の愛から自らを絶ったのである。「愛は妬まず……高ぶらない」(一コリント13:4)。それでも、故郷は神の賜物に与らぬわけではない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.47.3
Quod enim majus miraculum, quam quod in ea natus est Christus? Videte igitur quid mali invidia afferat. Indigna propter invidiam patria judicatur, in qua civis operetur, quae digna fuit in qua Dei Filius nasceretur.
PL 15, 1626Bキリストがそこで生まれたことより大きな奇跡があろうか。それゆえ、諸君、妬みがどれほどの悪をもたらすかを見よ。妬みのゆえに、市民がそこで業をなすにはふさわしくないと判断される故郷が、神の子がそこで生まれるにはふさわしかったのである。