ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber IX, Caput XXIII 第9巻 第XXIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1799B · 2 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 9.23.1

1

(Cap. XX. -- Vers. 9.) Vineam plantavit homo. Plerique varias significationes de vineae appellatione derivant: sed evidenter Esaias vineam Domini Sabaoth, domum Israel esse memoravit (Esai. V, 7) . Hanc vineam quis alius nisi Deus condidit?

PL 15, 1799B

(第20章第9節)「ある人がブドウ畑を植えた」。多くの者は、ブドウ畑という呼び名からさまざまな意味を引き出す。しかしイザヤは、万軍の主のブドウ畑とはイスラエルの家であると、明白に述べた(イザヤ5:7)。このブドウ畑を、神でなくて誰が創設したであろうか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 9.23.2

2

Hic est ergo qui locavit eam, et peregre profectus est: non quia ex loco ad locum profectus est Dominus, qui ubique semper est: sed quia est praesentior diligentibus, negligentibus abest. Multis autem temporibus abfuit; ne praepropera videretur exactio. Nam quo indulgentior liberalitas, eo inexcusabilior pervicacia.

PL 15, 1799B

それゆえ、これを貸し、遠い国へ旅立ったのは、この神である。主が場所から場所へ旅立ったからではない。主はいつもどこにでもいるのだから。愛する者たちにはいっそう身近であり、軽んじる者たちからは遠い、ということである。長い年月のあいだ彼は不在であった。取り立てが性急と見えないためである。実に、寛容な心づかいが深いほど、頑迷は弁解の余地がなくなる。