ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput CLXXXVII 第7巻 第CLXXXVII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1749A · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.187.1

1

(Vers. 21.) Cui simile aestimabo regnum Dei? Simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farina, donec fermentatum est totum. Haec de requirendis quaestionibus comparatio tantum ambiguitatis offundit, ut diversas habeat sententias plurimorum.

PL 15, 1749A

(第21節)「私は神の国を何にたとえようか。パン種に似ている。女がそれを取って、粉の中に隠し、ついに全体が発酵した。」探究すべき問題についてのこの比較は、多くの曖昧さを注ぎ込み、多くの人々の見解がまちまちになるほどである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.187.2

2

Opportune itaque granum tritici supra diximus Christum, quia suberat nobis spiritale fermentum, eoque plerique fermentum Christum putant, quod virtutem attollat acceptam.

PL 15, 1749B

それゆえ、先に我々が麦の粒をキリストと言ったのは適切だった。霊的なパン種が我々のもとに潜んでいたからである。多くの者は、パン種をキリストとみなす。受け入れられた徳を持ち上げる〔膨らませる〕からである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.187.3

3

Et quia fermentum ex farina, ut non specie generi suo praestat: Christus quoque ex patribus, aequalis corpore, sed divinitate incomparabilis praeeminebat.

PL 15, 1749B

またパン種は粉から出ながら、見かけではなく〔働きにおいて〕自らの類にまさる。同じように、キリストも父祖たちから出て、体においては等しいが、神性においては比類なく卓越していた。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.187.4

4

Igitur sancta Ecclesia quae typo mulieris istius Evangelicae figuratur, cujus farina nos sumus, Dominum Jesum in interioribus nostrae mentis abscondat, donec animi nostri secreta penetralia calor sapientiae coelestis obducat.

PL 15, 1749B

それゆえ、あの福音書の女の予型によって象られる聖なる教会は──我々はその粉である──主イエスを我々の精神の奥に隠すがよい。我々の心の秘められた奥の間を、天の知恵の熱が覆うまで。