ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput CCXLVIII 第7巻 第CCXLVIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1764C · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.248.1

1

Ergo non serviamus alienis quia nullum dominum debemus scire nisi Christum: Unus enim Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso: et unus Dominus Jesus, per quem omnia (I Cor. VIII, 6) . Quid ergo, Pater Dominus, aut Filius Deus non est?

PL 15, 1764C

それゆえ、我々は他人のものに仕えてはならない。我々はキリスト以外のいかなる主をも知るべきではないからである。「唯一の神、父がおり、万物は父から出て、我々は父のうちにある。唯一の主、イエスがおり、万物は彼によって存在する」(一コリント8:6)。では、父は主ではないのか。あるいは子は神ではないのか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.248.2

2

Sed et Pater Dominus, quia Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII, 6) ; et Filius Deus qui est super omnes Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5) . Quomodo ergo nemo potest duobus dominis servire?

PL 15, 1765A

いや、父も主である。「主の言葉によって天は固められた」(詩篇32:6)からである。そして子も神である。「万物の上にあって、永遠に祝福される神」(ローマ9:5)だからである。では、どうして「誰も二人の主人に仕えることができない」のか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.248.3

3

Unus enim Dominus, quia unus Deus: denique Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Matth. IV, 10) . Unde claret unum Patris et Filii esse dominatum. Unus autem est, si non dividatur; sed totus in Patre, totus in Filio sit.

PL 15, 1765A

主は唯一である。神が唯一だからである。実に、「汝の主なる神を拝し、ただ彼にのみ仕えよ」(マタイ4:10)とある。ここから、父と子の主権が一つであることが明らかになる。主権が唯一であるのは、分割されない場合であり、全体が父のうちにあり、全体が子のうちにある場合である。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.248.4

4

Itaque quia unius deitatis atque dominatus asserimus Trinitatem, unum Deum, et unum Dominum confitemur. Qui autem aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus memorant potestatem, plures deos, et plures dominos in Ecclesiam gentilis vitio erroris inducunt.

PL 15, 1766A

こうして我々は、神性と主権が一つの三位一体を主張するので、唯一の神、唯一の主を告白する。これに対して、父には父の、子には子の、霊には霊の別々の権能があると説く者たちは、異邦人の誤りの悪習に染まって、複数の神々、複数の主を教会に持ち込むのである。