Expositio Evangelii secundum Lucam 6.24.1
Qui sunt isti debitores duo, nisi populi duo: unus ex Judaeis, alter ex gentibus feneratori illi thesauri coelestis obnoxii? Unus, inquit, debebat denarios quingentos, alius quinquaginta.
PL 15, 1674Cこの二人の債務者とは、二つの民でなくて何であろう。一つはユダヤ人から、もう一つは諸国民から出た民であって、かの天上の宝の金貸しに負い目がある。彼は言う。「一人は五百デナリを負い、もう一人は五十デナリを負っていた」。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.24.2
Non mediocris est iste denarius, in quo regis imago formatur, qui tropaeum habet imperatoris expressum.
PL 15, 1674Cこのデナリは並のものではない。そこには王の像が刻まれ、皇帝の戦勝記念碑が刻印されている。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.24.3
Non materialem feneratori huic debemus pecuniam, sed meritorum examina, aera virtutum: quarum meritum gravitatis pondere, justitiae specie, sono confessionis expenditur.
PL 15, 1674C我々がこの金貸しに負っているのは、物としての金銭ではなく、功績の群れ、徳の銅貨である。その功績の価値は、重々しさの重さ、正義の姿、告白の音によって量られる。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.24.4
Vae mihi si non habuero quod accepi: aut quia difficile quisquam est qui feneratori huic integrum debitum possit exsolvere, vae mihi si non petiero: Concede mihi debitum (Matth. VI, 12) !
PL 15, 1674D私は、受けたものを持っていないなら災いである。あるいは、この金貸しに負債を完全に支払える者はほとんどいないのだから、私が願わないなら災いである。「私に負債を免じよ」(マタイ6:12)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.24.5
Non enim nos ita Dominus orare docuisset, ut peteremus dimitti nobis nostra debita, nisi sciret difficile aliquos fore idoneos debitores.
PL 15, 1674D主は、我々の負債が赦されるよう願うことを、あのように祈りとして教えはしなかったであろう。もし、ふさわしい債務者となる者がほとんどいないことを知らなかったなら。