Expositio Evangelii secundum Lucam 10.161.1
Itaque quid intersit inter illam et hanc Mariam Scriptura distinguit. Illa occurrit, ut Jesum videat, haec retrorsum convertitur: illa salutatur, haec redarguitur. Denique sic habes: Dicit ei Jesus: Mulier (Joan. XX, 14) .
PL 15, 1844Bこうして、あの女とこのマリアとの間にどんな違いがあるかを、聖書は区別して示している。あの女はイエスを見ようと駆け寄り、このマリアは後ろを向く。あの女は挨拶を受け、このマリアは咎められる。実にあなたはこう読む。「イエスは彼女に言う。『女よ』」(ヨハネ20:14)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.161.2
Quae non credit, mulier est, et adhuc corporei sexus appellatione signatur: nam quae credit, occurrit in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, carens jam nomine saeculi, corporis sexu, lubrico juventutis, multiloquio senectutis.
PL 15, 1844C信じない者は女であり、いまだ体の性の呼称で示される。信じる者は、完全な人に向かい、キリストの満ち満ちた年齢の度量に至り、もはや世の名も、体の性も、若さの危うさも、老いの多弁も持たない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.161.3
Dicit ergo Jesus: Mulier, quid ploras (Ibid., 25) ? Quasi dicat: Non lacrymas nudas Deus, sed fidem exigit. Bonae lacrymae, si Christum agnoscas. Quem quaeris (Ibid.) ? inquit. Molimina enim Dominus sera condemnat. Sed bene addidit: Quem quaeris?
PL 15, 1844Cそこでイエスは言う。「女よ、なぜ泣くのか」(ヨハネ20:25)〔底本の数字のまま。この問いはヨハネ20章15節にあたる〕。あたかもこう言うかのようである。神は、むき出しの涙ではなく、信仰を求める。涙が良いのは、あなたがキリストを認めるときである。「誰を探しているのか」(ヨハネ20:25)と彼は言う。主は、遅きに失した労苦を断罪するからである。しかし「誰を探しているのか」と付け加えたのは適切である。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.161.4
Non quod iste dubitet quem requirat, sed quia illa quem quaerat, ignorat; non enim Christum quaerit, quem putat raptum. Adest Christus, quemadmodum quaeritur? Nescitur ergo qui quaeritur, quando non cognoscitur, cum videtur.
PL 15, 1844C彼がそう問うのは、彼女が誰を探しているのかを彼自身が疑っているからではなく、彼女の方が、誰を探しているのかを知らないからである。彼女が探しているのは、奪い去られたと思っている者であって、キリストではない。キリストはここにいる。どうして探されるのか。それゆえ、探されている者は知られていない。見えているのに、認められていないのだから。