Expositio Evangelii secundum Lucam 2.22.1
Didicistis, virgines, pudorem Mariae: discite humilitatem. Venit propinqua ad proximam, junior ad seniorem: nec solum venit, sed etiam prior salutavit; decet enim ut quanto castior virgo, tanto humilior sit. Noverit honorem deferre senioribus.
PL 15, 1560B処女たちよ、諸君はマリアの恥じらいを学んだ。今度は謙遜を学べ。近い親族が近い親族のもとへ、若い者が年長の者のもとへ来た。ただ来ただけでなく、先に挨拶した。処女が貞潔であるほど、いっそう謙遜であるのがふさわしいからである。年長者に敬意を払うことを知るべきである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.22.2
Sit magistra humilitatis, in qua est professio castitatis. Est et causa pietatis, est etiam norma doctrinae. Contuendum est enim quia superior venit ad inferiorem, ut inferior adjuvetur: Maria ad Elizabeth, Christus ad Joannem.
PL 15, 1560C貞潔を公言する者が、謙遜の教師となれ。これは敬虔の根拠でもあり、教えの規範でもある。注目すべきは、より上の者が、下の者を助けるために、より下の者のもとへ来たことである。マリアはエリサベトのもとへ、キリストはヨハネのもとへ。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.22.3
Denique etiam postea, ut sanctificaret baptismum Joannis, Dominus venit ad baptismum. Cito quoque adventus Mariae, et praesensentiae dominicae beneficia declarantur.
PL 15, 1560C実に、のちにも、主はヨハネの洗礼を聖別するために、洗礼を受けに来た。マリアの到来と主の臨在〔底本は行末で音節が二度刷られて「praesensentiae」となっている。praesentiae と読む〕との益も、速やかに明らかにされる。