Expositio Evangelii secundum Lucam 5.67.1
(Vers. 23.) Beati eritis cum vos oderint homines. Habes fortitudinem, sed eam quae non odium mercatur ex crimine; sed persecutionem patiatur ex fide; sic enim ad passionis pervenitur coronam, si gratiam hominum negligas, divinam sequaris.
PL 15, 1654B(第23節)「汝らは幸いとなる、人々が汝らを憎むとき。」ここにあなたは勇気を見る。ただし、それは罪状によって憎しみを買う勇気ではなく、信仰のゆえに迫害を受ける勇気である。人々の好意を顧みず、神の恩寵に従うなら、そうして受難の冠に至るのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.67.2
Denique ut scias consummationem esse fortitudinis passionem: Secundum haec, inquit, faciebant prophetis patres eorum; quia prophetas Judaei usque ad mortem corporis persecuti sunt.
PL 15, 1654B実に、勇気の完成が受難であることをあなたが知るために、彼はこう言う。「彼らの父祖たちは、預言者たちにもこれと同じことをした」。ユダヤ人は、体の死に至るまで預言者たちを迫害したからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.67.3
Est etiam fortitudinis iram vincere, indignationemque cohibere; ac per hoc fortitudo animum juxta corpusque confirmat, nec perturbari sinit timore aliquo vel dolore; quibus velut pravis interpretibus plerumque percellimur.
PL 15, 1654B怒りに打ち勝ち、憤りを抑えることもまた、勇気に属する。それゆえ、勇気は心〔animum〕と体をともに強め、恐れや苦痛に乱されることを許さない。我々は、いわば悪しき通訳者であるこれらによって、しばしば打ちのめされるのである。