Expositio Evangelii secundum Lucam 2.92.1
Nunc consideremus mysterium Trinitatis. Unum Deum dicimus, sed Patrem confitemur, et Filium Deum confitemur.
PL 15, 1587Aさて、三位一体の奥義を考察しよう。我々は唯一の神と言うが、父を告白し、子をも神と告白する。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.92.2
Nam cum scriptum sit: Diliges Dominum Deum tuum, et ipsi soli servies (Deut. X, 20) , negavit Filius esse se solum dicens: Sed non sum solus, Pater enim mecum est (Joan. XVI, 32) . Nec nunc solus est; Pater enim se adesse testatur.
PL 15, 1587A実に、「汝の主なる神を愛せよ。ただ彼にのみ仕えよ」と書かれている(申命記10:20)のに、子は、自分が独りであることを否定して言った。「しかし私は独りではない。父が私とともにいるからである」(ヨハネ16:32)。今も子は独りではない。父が自らの臨在を証しするからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.92.3
Adest et Spiritus sanctus; numquam enim potest a se Trinitas separari. Denique apertum est coelum, et descendit Spiritus sanctus corporali specie, sicut columba. Quomodo ergo haeretici dicunt quia solus in coelo est, qui non est solus in terris?
PL 15, 1587A聖なる霊もまた臨在する。三位一体はけっして自らから分かたれ得ないからである。実に天が開け、聖なる霊が体の形をとって、ハトのように降った。それならば、地上では独りでなかった者を、どうして異端者たちは、天では独りだと言うのか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.92.4
Advertamus mysterium: quare sicut columba? Simplicitatem enim lavacri requirit gratia; ut simus simplices sicut columbae. Pacem lavacri requirit gratia, quam in typo veteri columba quondam ad illam arcam quae sola fuit diluvii immunis, advexit (Gen. VIII, 11) .
PL 15, 1587A奥義に心を向けよう。なぜハトのようになのか。恩寵は洗礼の素朴さを求めるからである。我々がハトのように素朴であるためである。恩寵は洗礼の平和を求める。古い予型では、ハトがかつて、洪水を免れた唯一の箱舟へ、その平和をもたらした(創世記8:11)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.92.5
Docuit me cujus typus columba illa fuerit, qui nunc descendere dignatus est in specie columbae. Docuit in illo ramo, in illa arca typum fuisse pacis Ecclesiae, quod inter ipsa mundi diluvia Spiritus sanctus ad Ecclesiam suam pacem afferat fructuosam.
PL 15, 1587Bあのハトが誰の予型であったかを、今、ハトの姿で降ることをよしとした者が私に教えた。あの枝において、あの箱舟において、世の洪水のただ中で聖なる霊が自らの教会に実り豊かな平和をもたらすという、教会の平和の予型があったことを教えた。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.92.6
Docuit etiam David, qui prophetico spiritu cernens baptismatis sacramentum, ait: Quis dabit mihi pennas sicut columbae (Psal. LIV, 7) ?.
PL 15, 1587Bダビデもまた教えた。彼は預言の霊によって洗礼の秘跡を見て言う。「誰が私に、ハトのような翼を与えてくれるのか」(詩篇54:7)。