Expositio Evangelii secundum Lucam 6.83.1
Non piget ergo aestimare quod quatuor millia ex quatuor mundi collecta partibus, in quibus Ecclesia figuratur, majoris gratiae cibum sumant, juxta quod scriptum est: Quia venient ab Oriente et Occidente et Septentrione et Austro, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII, 11) .
PL 15, 1690Cそれゆえ、世界の四方から集められた四千人――そこには教会が象られている――が、より大いなる恩寵の食物を取ると考えても、差し支えない。「彼らは東と西、北と南から来て、アブラハムとイサクとヤコブとともに天の国で身を横たえる」と書かれているとおりである(マタイ8:11)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.83.2
Unde hic gratiae Patri aguntur a Christo; non enim frustra illic benedictio tantum, hic etiam gratiarum est actio. Pro Ecclesia quippe sua Dominus Patri gratias agere consuevit; quia quae abscondit sapientibus, ea parvulis revelavit.
PL 15, 1690Cそのため、ここではキリストが父に感謝を捧げる。あちらでは祝福だけであったのに、ここでは感謝の捧げがあるのは、理由のないことではない。主は、自らの教会のために父に感謝を捧げるのを常とした。知恵ある者たちに隠したことを、幼な子たちに啓示したからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.83.3
Benedictio igitur super nos, qui inferiores sumus: gratiarum actio super eos qui de infirmitatibus corporum suorum sacratis passionibus triumpharunt.
PL 15, 1690Cそれゆえ、祝福は、劣る我々の上にある。感謝の捧げは、自らの体の弱さに対して聖別された苦難によって勝利した者たちの上にある。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.83.4
Jam illud in superioribus praelibavimus, quia cum quinquageni discumbere juberentur, licet sacrato numero definito; tamen videtur hic fundatioris Ecclesiae populus, qui sine numeri definitione recumbit.
PL 15, 1690C我々はすでに先の箇所で、そのことを予め味わった。五十人ずつ席に着くよう命じられたとき、数は聖なる数として定められていたが、ここでは、数の定めなしに身を横たえる、より堅固な教会の民が見られる。