Expositio Evangelii secundum Lucam 7.162.1
Est etiam in natura arboris, quo magis credas Synagogae speciem comparatione hujus expressam; etenim si diligenter inquiras, discretam ab usu arborum caeterarum consuetudinem naturae hujus invenies.
PL 15, 1741Dまた、この木の性質には、会堂の姿がこの木との比較によって表されていることを、いっそう信じさせるものがある。実に、注意深く調べるなら、この木の自然の習いが、他の木々の用い方とは異なることがわかる。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.162.2
Namque aliae florem ferunt, antequam fructum, pomaque ventura praenuntio sui flore designant; haec sola ab initio germinat poma pro floribus: in aliis flos decutitur, et poma nascuntur; in hac poma decidunt, ut poma succedant.
PL 15, 1741D実に、他の木々は実の前に花をつけ、来るべき果実を、自らの花によって先に知らせる。これだけは、初めから花の代わりに実を芽吹かせる。他の木では花が落ちて果実が生まれ、この木では果実が落ちて果実が後に続く。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.162.3
Ergo priora illa cassa fructuum, vice floris emergunt: ita praecoqua quodam nascendi usu, quae ordinem naturae nesciunt, beneficium naturae servare non possunt.
PL 15, 1742Aそれゆえ、先の実は、花の代わりに現れる空しい実である。こうして、早熟のある生まれ方によって、自然の秩序を知らないものは、自然の賜物を保つことができない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.162.4
Etenim qua se medio trudere de cortice gemma consuevit, ea minutissima quaeque hujus generis poma prorumpunt. De quibus legimus in Canticis canticorum: Ficus producit grossos suos (Cant. II, 13) .
PL 15, 1742A実に、芽が樹皮の中ほどから突き出ようとするその場所から、この種の最も小さな果実がことごとく吹き出す。これについて我々は雅歌で読む。「イチジクは青い実を結ぶ」(雅歌2:13)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.162.5
Itaque caeteris albentibus primo vere virgultis, sola ficus proprio nescit flore canescere; ideo fortasse quod nullus istis maturior sit usus in pomis.
PL 15, 1742Aこうして、他の若枝が春の初めに白くなるとき、イチジクだけは自らの花で白くなることを知らない。おそらく、これらの果実にとって、それ以上に早熟な用いられ方がないからであろう。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.162.6
Nam succedentibus aliis, haec quasi degenerantia respuuntur, et arenti infirma radice, renovatis quibus sit succus utilior, exuruntur.
PL 15, 1742A実に、他のものが続いて現れると、これらは出来損ないのように退けられ、根が乾いて弱いので、より有用な汁をもつものが新たにされると、焼き捨てられる。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.162.7
Manent tamen aliqua perrara, nec decidunt, quibus hic proventus arriserit; ut de medio duarum virgarum claviculo brevi erumpente promergant, quo geminis tecta praesidiis tamquam naturae parentis gremio, succi fotu plenioris inolescant.
PL 15, 1742Bそれでも、ごくまれに、この実りが好まれたものが残って、落ちない。二本の枝の間から小さな巻きひげのように突き出して現れ、二重の守りに覆われて、いわば親なる自然の懐のように、より豊かな汁の養いで育つのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.162.8
Ea clementioris aurae provocata temperie, et prolixioribus adultiora temporibus, ubi silvestrem animum succi prioris exuerint, specie caeteris et maturitatis gratia praeferuntur.
PL 15, 1742Bそれらは、より穏やかな風の気候に促され、より長い時を経て成熟すると、先の汁の野性の心を脱し、姿と成熟の美しさにおいて他のものにまさる。