ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VIII, Caput XLIII 第8巻 第XLIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1777C · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.43.1

1

Ergo Qui in tecto est, non descendat: et qui in agro est, non revertatur retro. Unde intelligam quid sit ager, nisi ipse me doceat Jesus, dicens: Nemo mittens manum in aratrum, et respiciens retro, aptus est regno coelorum (Luc. IX, 62) ?

PL 15, 1777C

したがって「屋根の上にいる者は降りてはならず、畑にいる者は後ろへ戻ってはならない」。畑とは何かを、イエス自身が教えてくれなければ、どうして私に分かろうか。イエスは言う。「鋤に手をかけて後ろを顧みる者は、誰も天の国にふさわしくない」(ルカ9:62)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.43.2

2

Otiosus in villa sedet, laboriosus in agro seminat: debilis ad focum, fortis ad aratrum. Bonus odor agri; odor enim Jacob odor agri pleni (Gen. XXVII, 27) . Ager plenus est florum, plenus est fructuum diversorum. Ara igitur agrum tuum, si vis dirigi ad Dei regnum.

PL 15, 1777C

怠け者は農場に座り、勤勉な者は畑に種を蒔く。弱い者は炉辺に、強い者は鋤のもとにいる。畑の香りは善い。「ヤコブの香りは、満ちた畑の香り」だからである(創世記27:27)。畑は花に満ち、さまざまな実に満ちている。それゆえ、神の国へとまっすぐ向かうことを望むなら、あなたの畑を耕せ。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.43.3

3

Floreat tibi bonorum seges fecunda meritorum. Sit Vitis abundans in lateribus domus tuae, et novella olivarum in circuitu mensae tuae (Psal. CXXVII, 3) .

PL 15, 1777C

あなたのために、善い功績の豊かな収穫が花咲くように。「汝の家の脇には豊かなブドウの木があり、汝の食卓の周りにはオリーブの若木がある」(詩篇127:3)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.43.4

4

Dicat anima tua Christo, fertilitatis suae jam conscia, et seminata Dei verbo, spiritalibus quoque inarata culturis: Veni, frater meus, exeamus in agrum (Cant. VII, 11) .

PL 15, 1777D

あなたの魂が、自らの実り豊かさをすでに自覚し、神の言葉を蒔かれ、霊的な耕作によっても耕されて〔inarata は「耕されていない」とも読めるが、実りを自覚し種を蒔かれた魂を言う文脈から、inaro(耕し込む)の分詞と取った〕、キリストに言うように。「来たれ、私の兄弟よ、畑に出て行こう」(雅歌7:11)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.43.5

5

Ille respondeat: Introivi in hortum meum, soror mea sponsa: vindemiavi myrrham meam (Cant. V, 1) . Quae enim melior quam fidei vindemia, qua resurrectionis fructus reconditur, qua perpetuae laetitiae fons rigatur?

PL 15, 1777D

彼が答えるように。「私は私の園に入った、私の妹、花嫁よ。私は私の没薬を摘み取った」(雅歌5:1)。信仰の収穫にまさるものが何かあろうか。それによって復活の実りが蓄えられ、それによって永遠の喜びの泉が潤されるのである。