Expositio Evangelii secundum Lucam 10.171.1
Et quoniam sermo huc usque noster evasit, consideremus qua gratia secundum Joannem crediderint apostoli, qui gavisi sunt (Joan. XX, 20) : secundum Lucam quasi increduli redarguantur (Vers. 25) : ibi Spiritum sanctum acceperint, hic sedere in civitate jubeantur, quoadusque induantur virtute ex alto (Vers. 49) .
PL 15, 1846Cそして我々の話がここまで来たので、考えてみよう。なぜ、ヨハネによれば使徒たちは信じて喜んだのに(ヨハネ20:20)、ルカによれば信じない者であるかのように咎められるのか(第25節)。なぜ、あちらでは聖なる霊を受けたのに、こちらでは、上からの力を着せられるまで、都にとどまるよう命じられるのか(第49節)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.171.2
Et videtur mihi ille quasi apostolus majora et altiora tetigisse, hic sequentia, et humanis proxima: hic historico usus circuitu, ille compendio, quia et de illo dubitari non potest, qui testimonium perhibet de his quibus ipse interfuit (Joan. XIX, 35) , et verum est testimonium ejus.
PL 15, 1846C私には、あの者〔ヨハネ〕は、使徒として、より大いなる、より高いことに触れ、この者〔ルカ〕は、それに続くこと、人間に近いことに触れたように思われる。この者は歴史の迂回路を用い、あの者は簡潔さを用いた。あの者については疑うこともできない。彼は、自ら居合わせた事柄について証しを立てており、彼の証しは真実だからである(ヨハネ19:35)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.171.3
Ab hoc quoque, qui evangelista esse meruit, vel negligentiae, vel mendacii suspicionem aequum est propulsari. Et ideo verum utrumque putamus, non sententiarum varietate, nec personarum diversitate distinctum.
PL 15, 1846C福音書記者であるにふさわしいとされたこの者〔ルカ〕からも、怠慢の疑いと虚偽の疑いを退けるのが正当である。それゆえ我々は、両者ともに真実であると考える。両者は、見解の相違によっても、人物の違いによっても、分かたれてはいない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.171.4
Nam etsi in primo Lucas eos non credidisse dicat, postea tamen credidisse demonstrat: et si prima consideremus, contraria sunt: si sequentia, certum est convenire. Ipsa igitur Scripturae verba consideremus.
PL 15, 1846Dルカは、最初の箇所では彼らが信じなかったと述べていても、のちには信じたと示しているからである。最初のことを考えれば、両者は相反するが、あとに続くことを考えれば、一致することは確かである。そこで、聖書の言葉そのものを考えよう。