ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber IV, Caput XVII 第4巻 第XVII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1617C · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.17.1

1

(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat. Tria praecipue docemur esse tela diaboli, quibus ad convulnerandam mentem hominis consuevit armari: gulae unum, aliud jactantiae, ambitionis tertium.

PL 15, 1617C

(第3節)「悪魔は彼に言った。『汝が神の子であるなら、この石にパンになるよう命じよ』」。悪魔の矢には主要なものが三つあり、悪魔は人の精神を傷つけるために、常にこれで身を固めているのだと我々は教えられる。第一は口腹の欲、第二は誇示、第三は野心である。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.17.2

2

Inde autem coepit, unde jam vicit. Et ideo inde incipio in Christo vincere, unde in Adam victus sum; si tamen mihi Christus imago Patris, virtutis exemplum sit. Discamus igitur cavere gulam, cavere luxuriam, quia telum est diaboli.

PL 15, 1617C

悪魔は、すでに勝った所から始めた。それゆえ私は、アダムにおいて敗れた所から、キリストにおいて勝ち始める。ただし、父の像であるキリストが、私にとって徳の模範となるならばである。ゆえに、口腹の欲を避け、放縦を避けることを学ぼう。それは悪魔の矢だからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.17.3

3

Laqueus tenditur cum mensa regalis convivii praeparatur, quae constantiam saepe mentis inclinat. Non solum enim cum audimus verba diaboli, sed etiam cum videmus ejus copias, laqueum vitare debemus. Didicisti igitur diaboli telum, sume scutum fidei, loricam abstinentiae.

PL 15, 1617C

王の宴の食卓が整えられるとき、罠が張られる。それはしばしば精神の堅固さを傾かせる。我々は、悪魔の言葉を聞くときだけでなく、その豊かな品々を目にするときにも、罠を避けねばならない。こうしてあなたは悪魔の矢を学んだ。信仰の盾を取り、禁欲の胸当てを着けよ。