Expositio Evangelii secundum Lucam 4.35.1
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus. Prope omnium criminum fontes haec tria genera demonstrantur esse vitiorum.
PL 15, 1622C(第13節)「そしてあらゆる誘惑を終えて、悪魔は時が来るまで彼から離れた」。ほとんどすべての罪の源は、この三種の悪徳であると示される。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.35.2
Neque enim consummatam omnem tentationem Scriptura dixisset; nisi in his tribus esset omnium materia delictorum, quorum semina in ipsa origine sunt cavenda. Finis ergo tentationum, finis est cupiditatum; quia causae tentationum causae cupiditatum sunt.
PL 15, 1622C聖書は「あらゆる誘惑を終えて」とは言わなかったであろう。この三つの中にすべての罪の素材があり、その種子はまさに起源において警戒すべきものでないとすれば。ゆえに誘惑の終わりは欲念の終わりである。誘惑の原因は欲念の原因だからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.35.3
Causae autem cupiditatum sunt carnis oblectatio, species gloriae, aviditas potentiae. Quam religiosum videtur ut commorationem christianae feminae non recuses! Sed crebra inde tentatio.
PL 15, 1622C欲念の原因は、肉の快楽、栄光の外見、権勢への貪りである。キリスト教徒の女性が〔同じ家に〕留まることを拒まないのは、何と敬虔に見えることか。だがそこから誘惑がしばしば生じる。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.35.4
Si attentos Deo viderit diabolus, suggerit ut decipiat: sed tu quamvis de proposito praesumas, cave tentationem, sciens naturam.
PL 15, 1622C悪魔は、神に心を配る者たちを見ると、欺くために示唆する。だがあなたは、己の決意を頼みにするとしても、〔己の〕本性を知って、誘惑を警戒せよ。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.35.5
Haec tria, si recorderis, etiam Paulus cavenda praescribit, designans tres esse species peccatorum, a quibus liber exspectat justitiae coronam.
PL 15, 1622Dあなたが思い起こすなら、パウロもこの三つを警戒すべきものとして命じており、罪には三つの種類があることを指し示している。そこから自由な者は、正義の冠を待ち望む。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.35.6
Neque enim, inquit, in verbo adulationis fuimus, neque in occasione avaritiae, Deus testis est, neque gloriam quaerentes ab hominibus (I Thess. II, 5 et 6) ; et ideo diabolum vicit, coronam petivit.
PL 15, 1622D彼は言う。「実に我々は、へつらいの言葉を用いたことも、貪欲の口実を設けたこともない。神が証人である。また、人々から栄光を求めたこともない」(一テサロニケ2:5、6)。それゆえ、彼は悪魔に勝ち、冠を求めた。