Expositio Evangelii secundum Lucam 6.104.1
Ordo igitur disputationis est ordo tractatus, et ideo etiam nos, cum aliqui ex gentibus vocantur ad Ecclesiam, ita praeceptorum seriem formare debemus, ut primo unum Deum auctorem mundi omniumque esse doceamus, in quo vivimus, et sumus et movemur, cujus et genus sumus; ut non solum propter munera lucis et vitae, verum etiam propter cognationem quamdam generis diligendus a nobis sit.
PL 15, 1696Aそれゆえ、論じる順序は教える順序でもある。我々も、諸国民の中から誰かが教会に招かれるときには、教えの系列を次のように組み立てねばならない。まず、世界とすべてのものの作り主である唯一の神を教える。我々はその神のうちに生き、動き、存在し、その神の類でもある。光と命の賜物のゆえだけでなく、類としての一種の血縁のゆえにも、我々がこの神を愛さねばならないためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.104.2
Deinde opinionem illam, quae est de idolis, destruamus; ut non possit auri argentique vel ligni materia vim in se habere divinam.
PL 15, 1696B次に、偶像についての考えを打ち砕く。金や銀や木の材料が、それ自体のうちに神的な力を持つことができないようにするためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.104.3
Cum unum Deum esse persuaseris, tunc indicio ejus astrues per Christum nobis salutem datam; incipiens ab illis quae gessit in corpore, et ea divina describens, ut plus quam homo fuisse videatur, victam unius virtute mortem, mortuumque ab inferis suscitatum; paulatim enim fides crescit, ut cum supra homines fuisse videatur, Deus esse credatur.
PL 15, 1696B唯一の神があると納得させたなら、そのとき、キリストを通して我々に救いが与えられたことを、神の示しによって築き上げる。キリストが体において行った事柄から始め、それらの神的な業を述べ、キリストが人以上の者であったと見えるようにする。すなわち、死が一人の力に打ち負かされ、死んだ者が冥界から呼び起こされたことをである。信仰は少しずつ育ち、人を超える者であったと見えるなら、神であると信じられるからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.104.4
Nam nisi probaveris quod facere illa sine divina virtute non potuit, quemadmodum potes probare in eo vim fuisse divinam?.
PL 15, 1696Cキリストがこれらの業を神的な力なしには行いえなかったと証明しないなら、どうしてキリストのうちに神的な力があったことを証明できようか。