ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber III, Caput XLVIII 第3巻 第XLVIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1610B · 6 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.48.1

1

Noe quoque justi inter Dominicas generationes commemoratio non debuit praetermitti; ut quia aedificator Ecclesiae nascebatur, eum sui generis auctorem praemisisse videatur, qui eam in typo ante fundaverat (Gen. VI, 14) .

PL 15, 1610B

また義人ノアの記念も、主の系図の中で省かれるべきではなかった。教会の建設者が生まれようとしていたので、かつて予型において教会を基礎づけた者(創世記6:14)を、自らの家系の始祖として先に置いたと見えるためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.48.2

2

Nam de Mathusala quid dicam, cujus ultra diluvium numerantur anni (Gen. V, 27) ; ut quoniam solus est Christus, cujus vita nullam sensit aetatem, in majoribus quoque suis non sensisse diluvia videretur.

PL 15, 1610C

メトシェラについては何を言おうか。その年は洪水を越えて数えられる(創世記5:27)。これは、その生命がいかなる老いも知らなかった唯一の者はキリストであるから、その祖先たちにおいても洪水を知らなかったと見えるためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.48.3

3

Enoch vero nonne manifestum et pietatis Dominicae et divinitatis indicium est; eo quod nec mortem senserit Dominus, et ad coelum remeaverit, cujus generis auctor raptus ad coelum est?

PL 15, 1610C

エノクこそ、主の敬虔と神性の明らかな徴ではないか。その家系の始祖が天へ引き上げられたことは、主が死を知らず、天に戻ったことを示すからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.48.4

4

Unde manifestum est, et Christum potuisse non mori, sed noluisse; ut nobis mors illa prodesset. Et ille quidem raptus est, ne malitia mutaret cor ejus: Dominus autem quem malitia saeculi mutare non poterat, eo unde venerat, naturae suae majestate remeavit.

PL 15, 1611A

ここから明らかなように、キリストは死なないこともできたのに、それを望まなかったのである。あの死が我々に益となるためである。そしてエノクは、悪意がその心を変えることのないよう引き上げられた。しかし主は、世の悪意が変えることのできなかった者であるから、その本性の威光によって、来た所へ戻った。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.48.5

5

Siletur sane parricida fratris; neque enim rationabile erat ut eum qui percusserat fratrem (Gen. IV, 8) , inter Domini numeraret auctores; cum servulos iste servaverit, ut fraterni eos nominis honore donaret: iste non servaverit, nec fratri pepercerit.

PL 15, 1611A

兄弟を殺した近親殺しの者〔カイン〕の名は、確かに黙して省かれている。兄弟を打った者(創世記4:8)を主の始祖たちの中に数えるのは、理にかなわなかったからである。この者〔主〕は僕たちを救い、彼らに兄弟の名の栄誉を与えたのに、かの者は救わず、兄弟をも容赦しなかった〔二つの iste の指す先は定かでない。前者は主、後者はカインと取った〕。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.48.6

6

Sed nec illud otiosum, quod Seth praeteritus non est (Gen. V, 3) , quem posteriore Adam generatione suscepit; ut cum duae sint populi generationes, signaretur in typo Dominum Jesum Christum in posteriore potius quam priore generatione numerandum.

PL 15, 1611A

しかし、セトが省かれていない(創世記5:3)ことも無意味ではない。アダムは後の世代においてセトをもうけたのである。民の世代が二つあるので、主イエス・キリストが先の世代よりも後の世代において数えられるべきことが、予型において示されたのである。