Expositio Evangelii secundum Lucam 10.23.1
Sed quia ibi bellum est, convertamur ad spiritum pacis; Pax enim dixit: Mulier cum parturit, tristitiam habet, quia venit hora ejus: cum autem pepererit, jam non meminit tristitiae.
PL 15, 1810Aしかし、そこには戦いがあるのだから、平和の霊に向かおう。実に、平和〔キリストのこと〕が言った。「女は産むとき、その時が来たので悲しみを抱く。しかし産んでしまえば、もはや悲しみを覚えていない」。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.23.2
Habetis iterum quod subjecit: Et vos modo quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum (Joan. XVI, 21 et 22) ; ut ostenderet perfectorum esse laetari, nutare infirmorum, quasi adhuc incerta metuentium.
PL 15, 1810A諸君は、彼がさらに続けて言ったことも、ここに見いだす。「汝らも今は悲しみを抱いている。しかし私は再び汝らに会い、汝らの心は喜ぶであろう」(ヨハネ16:21、22)。これは、喜ぶのは完全な者たちのことであり、動揺するのは、いまだ不確かなことを恐れている弱い者たちのことであると示すためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.23.3
Sed et hic in superioribus dixit: Edebant et bibebant: nubebant, et uxores ducebant (Luc. XVII, 27) , ligantes scilicet se in hanc vitam, et sollicitudinibus saecularibus vincientes.
PL 15, 1810Aしかしここ〔ルカ〕でも、彼は先の箇所でこう言った。「彼らは食べ、飲み、嫁ぎ、妻を迎えていた」(ルカ17:27)。すなわち、この生にわが身を縛りつけ、世の思い煩いに束縛されているのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.23.4
Hae sunt itaque praegnantes quibus vae dicitur, quae arvinam suae carnis extendant, et quibus intimorum gressus pigrescat animorum, effetae virtutum, fetaeque vitiorum.
PL 15, 1810Aそれゆえ、災いが告げられる身重の女たちとは、自分の肉の脂を広げ、心の内奥の歩みが鈍くなる者たちであり、徳には産み疲れ、悪徳は身ごもった者たちである。