Expositio Evangelii secundum Lucam 7.232.1
(Vers. 23.) Occiditur et vitulus saginatus, ut carnem Domini spirituali opimam virtute per gratiam sacramenti mysteriorum consortio restitutus epuletur.
PL 15, 1761C(第23節)「肥えた子牛もほふられる」。それは、秘跡の恩寵によって、奥義の交わりに回復された者が、霊的な力に満ちた主の肉を食らうためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.232.2
Nemo enim nisi qui timuerit Deum ( quod est initium sapientiae ), nisi signaculum spirituale vel custodierit vel receperit, nisi Dominum praedicaverit, sacramentis debet interesse coelestibus.
PL 15, 1761C神を畏れる者(これは知恵の初めである)、霊的な印章を守った、あるいは受けた者、主を宣べ伝えた者でなければ、誰も天の秘跡にあずかってはならないからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.232.3
Qui autem annulum habet, et Patrem habet, et Filium, et Spiritum sanctum; quia signavit nos Deus, cujus imago Christus: et dedit pignus Spiritum in cordibus nostris; ut sciamus hoc annuli istius qui in manu datur, esse signaculum, quo cordis interiora, factorumque nostrorum ministeria signantur.
PL 15, 1761C指輪を持つ者は、父をも子をも聖なる霊をも持つ。神が我々に印を押したからである。その像がキリストである。そして神は保証として霊を我々の心に与えた。それは、手に与えられるこの指輪の印章によって、心の内奥と我々の行いの務めに印が押されることを、我々が知るためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.232.4
Ergo signati sumus, sicut et legimus: Credentes, inquit, signati estis Spiritu sancto (Ephes. I, 13) . Bene autem carnem vituli, quia sacerdotalis est victima, quae pro peccatis fiebat.
PL 15, 1761Cそれゆえ我々は印を押されている。我々が読むとおりである。〔使徒は〕こう言う。「信じて、汝らは聖なる霊によって印を押された」(エフェソ1:13)。〔肉を〕子牛の肉と言うのは適切である。それは祭司のいけにえ、罪のためになされたものだからである。