ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput LVIII 第10巻 第LVIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1818C · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.58.1

1

Sed quid mirum si pro omnibus doluit, qui pro uno flevit? Et quid mirum si moriturus pro omnibus taedeat, qui Lazarum ressuscitaturus illacrymat (Joan. XI, 35) ?

PL 15, 1818C

しかし、一人のために泣いた者が、すべての人のために悲しんだとして、何の不思議があろうか。ラザロをよみがえらせようとして涙を流した者が(ヨハネ11:35)、すべての人のために死のうとして憂えたとして、何の不思議があろうか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.58.2

2

Sed et ibi piae sororis lacrymis commovetur; quia mentem humanam tangebant: et hic alto operatur affectu; ut quia in carne sua peccata nostra perimebat, moerorem quoque animae nostrae, suae animae moeror aboleret.

PL 15, 1818C

しかしそこでも、彼は信心深い姉妹の涙に心を動かされた。それは人の精神に触れるものだったからである。そしてここでは、深い情によって働く。それは、彼が自らの肉において我々の罪を滅ぼしつつあったので、我々の魂の悲嘆をも、彼の魂の悲嘆が消し去るためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.58.3

3

Et fortasse ideo tristis est, quia post Adae lapsum tali transitu nobis erat ex hoc saeculo recedendum, ut mori esset necesse: Deus enim mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum (Sap. I, 13) ; et ideo fastidit quod ipse non fecit.

PL 15, 1818C

そして、おそらく彼が悲しむのは、アダムの堕落ののち、我々はこの世から去らねばならず、その過ぎ越しが死ぬことを必然とするようなものだったからである。「神は死を造らず、生ける者たちの滅びを喜ばない」(知恵の書1:13)。それゆえ、彼自身が造らなかったものを忌み嫌うのである。