ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber IV, Caput LXXI 第4巻 第LXXI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1633C · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.71.1

1

(Vers. 4.) Denique etsi aliis imperatur ut laxent retia sua; soli tamen Petro dicitur: Duc in altum, hoc est, in profundum disputationum. Quid enim tam altum, quam altitudinem divitiarum videre, scire Dei Filium, et professionem divinae generationis assumere?

PL 15, 1633C

(第4節)実に、他の者たちには網を緩めよと命じられるのに、ペトロにだけは「深みへ漕ぎ出せ」という言葉がかけられる。すなわち、論議の深みへということである。富の深みを見ること、神の子を知ること、神的な誕生の告白を受け入れることほど、深いものがあろうか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.71.2

2

Quam licet mens non queat humana plenae rationis investigatione comprehendere; fidei tamen plenitudo complectitur. Nam etsi non licet mihi scire quemadmodum natus sit; non licet tamen nescire quod natus sit.

PL 15, 1633D

人間の精神は、完全な理性の探求によってはそれを把握しえないが、それでも信仰の充満がそれを包み込む。私は、彼がどのように生まれたかを知ることは許されないが、彼が生まれたということを知らないでいることは許されないからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.71.3

3

Seriem generationis ignoro, sed auctoritatem generationis agnosco. Non interfuimus cum a Patre Dei Filius nasceretur: sed interfuimus cum a Patre Dei Filius diceretur. Si Deo non credimus, cui credimus?

PL 15, 1634A

私は誕生の筋道を知らないが、誕生の権威を認める。我々は、神の子が父から生まれたときに居合わせたのではない。しかし、神の子が父によって神の子と呼ばれたときには、居合わせた。神を信じないなら、誰を信じるのか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.71.4

4

Omnia enim quae credimus, vel visu credimus, vel auditu: visus saepe fallitur, auditus in fide est. An asserentis persona discutitur? Si viri boni dicerent, nefas putaremus non credere: Deus asserit, probat Filius, refugiens sol fatetur, tremens terra testatur.

PL 15, 1634A

我々が信じるものはすべて、見て信じるか、聞いて信じるかである。見ることはしばしば欺かれ、聞くことは信仰に属する。主張する者の人格が吟味されるのか。もし善良な人々が言うなら、信じないことは不敬だと我々は考えるだろう。神が主張し、子が証明し、退く太陽が告白し、震える大地が証言する。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.71.5

5

In hoc altum disputationis Ecclesia a Petro ducitur; ut videat hinc resurgentem Dei Filium, inde Spiritum sanctum profluentem.

PL 15, 1634A

この論議の深みへと、教会はペトロに導かれる。一方には復活する神の子を、他方には流れ出る聖なる霊を見るためである。