Expositio Evangelii secundum Lucam 7.201.1
Ergo et ille qui villam emit, alienus a regno est; ementes enim atque vendentes Noe, ut legisti, tempore diluvia obruerunt (Luc. XVII, 21) , et ille qui jugum potius legis quam gratiae munus elegit: et ille qui propter ducendam excusat uxorem; scriptum est enim: Si quis venit ad me et non odit patrem suum, et matrem et uxorem, non potest meus discipulus esse (Luc. XIV, 21) .
PL 15, 1753Aそれゆえ、畑を買った者も国とは無縁である。実に、買う者と売る者を、あなたが読んだとおり、ノアの時代に洪水が呑み込んだ(ルカ17:21)。また、恩寵の賜物よりも律法の軛を選んだ者、妻を迎えるために断る者もそうである。「誰でも、私のもとに来て、自分の父と母と妻を憎まないなら、私の弟子ではありえない」と書かれているからである(ルカ14:21)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.201.2
Etenim si propter te Dominus suae renuntiat matri, dicens: Quae est mater mea, aut qui fratres mei (Matth. XII, 48); cur tu Domino tuo cupias anteferre?
PL 15, 1753A実に、あなたのために主が自分の母を捨てるのだとすれば──「私の母とは誰か、私の兄弟とは誰か」と言って(マタイ12:48)──、どうしてあなたは、自分の主よりも〔妻を〕上に置こうと望むのか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.201.3
Sed neque ignorare naturam, neque servire naturae Dominus jubet: sed ita indulgere naturae, ut venereris auctorem, nec a Deo parentum amore desciscas.
PL 15, 1753Bしかし主は、本性を知らないことも、本性に仕えることも命じない。創造者を畏敬し、親への愛のために神から離反することのないかぎりで、本性に譲れと命じるのである。